Mosaico decorativo

Trouvé 1225 Résultats pour: Ergo

  • venerunt ergo omnes majores natu Israël ad regem in Hebron et iniit David cum eis fœdus coram Domino unxeruntque eum regem super Israël juxta sermonem Domini quem locutus est in manu Samuhel (Liber I Paralipomenon 11, 3)

  • tres ergo isti per media castra Philisthinorum perrexerunt et hauserunt aquam de cisterna Bethleem quæ erat in porta et adtulerunt ad David ut biberet qui noluit sed magis libavit illam Domino (Liber I Paralipomenon 11, 18)

  • et ipse percussit virum ægyptium cujus statura erat quinque cubitorum et habebat lanceam ut liciatorium texentium descendit ergo ad eum cum virga et rapuit hastam quam tenebat manu et interfecit eum hasta sua (Liber I Paralipomenon 11, 23)

  • spiritus vero induit Amessai principem inter triginta et ait tui sumus o David et tecum fili Isai pax pax tibi et pax adiutoribus tuis te enim adiuvat Deus tuus suscepit ergo eos David et constituit principes turmæ (Liber I Paralipomenon 12, 18)

  • congregavit ergo David cunctum Israël a Sior Ægypti usque dum ingrediaris Emath ut adduceret arcam Dei de Cariathiarim (Liber I Paralipomenon 13, 5)

  • mansit ergo arca Dei in domo Obededom tribus mensibus et benedixit Dominus domui ejus et omnibus quæ habebat (Liber I Paralipomenon 13, 14)

  • fecit ergo David sicut præceperat ei Deus et percussit castra Philisthinorum de Gabaon usque Gazera (Liber I Paralipomenon 14, 16)

  • sanctificati sunt ergo sacerdotes et Levitæ ut portarent arcam Domini Dei Israël (Liber I Paralipomenon 15, 14)

  • ex diebus quibus dedi judices populo meo Israël et humiliavi universos inimicos tuos adnuntio ergo tibi quod ædificaturus sit domum tibi Dominus (Liber I Paralipomenon 17, 10)

  • nunc ergo Domine tu es Deus et locutus es ad servum tuum tanta beneficia (Liber I Paralipomenon 17, 26)

  • cepit ergo David mille quadrigas ejus et septem milia equites ac viginti milia virorum peditum subnervavitque omnes equos curruum exceptis centum quadrigis quas reservavit sibi (Liber I Paralipomenon 18, 4)

  • regnavit ergo David super universum Israël et faciebat judicium atque justitiam cuncto populo suo (Liber I Paralipomenon 18, 14)


"Comunguemos com santo temor e com grande amor." São Padre Pio de Pietrelcina