Mosaico decorativo

Trouvé 1225 Résultats pour: Ergo

  • adduxerunt ergo duos equos misitque rex ad castra Syrorum dicens ite videte (Liber II Regum 7, 14)

  • evenit ergo ei sicut prædictum erat et conculcavit eum populus in porta et mortuus est (Liber II Regum 7, 20)

  • recessit ergo Edom ne esset sub Juda usque ad diem hanc tunc recessit et Lobna in tempore illo (Liber II Regum 8, 22)

  • abiit ergo adulescens puer prophetæ Ramoth Galaad (Liber II Regum 9, 4)

  • coniuravit ergo Hieu filius Josaphat filii Namsi contra Joram porro Joram obsederat Ramoth Galaad ipse et omnis Israël contra Azaël regem Syriæ (Liber II Regum 9, 14)

  • erant autem Ahab septuaginta filii in Samaria scripsit ergo Hieu litteras et misit in Samariam ad optimates civitatis et ad majores natu et ad nutricios Ahab dicens (Liber II Regum 10, 1)

  • miserunt ergo præpositus domus et præfectus civitatis et majores natu et nutricii ad Hieu dicentes servi tui sumus quæcumque jusseris faciemus nec constituemus regem quodcumque tibi placet fac (Liber II Regum 10, 5)

  • videte ergo nunc quoniam non cecidit de sermonibus Domini in terram quos locutus est Dominus super domum Ahab et Dominus fecit quod locutus est in manu servi sui Heliæ (Liber II Regum 10, 10)

  • congregavit ergo Hieu omnem populum et dixit ad eos Ahab coluit Baal parum ego autem colam eum amplius (Liber II Regum 10, 18)

  • factum est ergo cum conpletum esset holocaustum præcepit Hieu militibus et ducibus suis ingredimini et percutite eos nullus evadat percusseruntque eos ore gladii et projecerunt milites et duces et jerunt in civitatem templi Baal (Liber II Regum 10, 25)

  • vocavitque rex Joas Jojada pontificem et sacerdotes dicens eis quare sarta tecta non instaurastis templi nolite ergo amplius accipere pecuniam juxta ordinem vestrum sed ad instaurationem templi reddite eam (Liber II Regum 12, 7)

  • mortuus est ergo Heliseus et sepelierunt eum latrunculi quoque de Moab venerunt in terra in ipso anno (Liber II Regum 13, 20)


"Deus ama quem segue o caminho da virtude." São Padre Pio de Pietrelcina