Trouvé 1570 Résultats pour: Eorum
sicut decipula plena avibus sic domus eorum plenæ dolo ideo magnificati sunt et ditati (Liber Ieremiae 5, 27)
ad eam venient pastores et greges eorum fixerunt in ea tentoria in circuitu pascet unusquisque eos qui sub manu sua sunt (Liber Ieremiae 6, 3)
cui loquar et quem contestabor ut audiant ecce incircumcisæ aures eorum et audire non possunt ecce verbum Domini factum est eis in obprobrium et non suscipient illud (Liber Ieremiae 6, 10)
et transibunt domus eorum ad alteros agri et uxores pariter quia extendam manum meam super habitantes terram dicit Dominus (Liber Ieremiae 6, 12)
probatorem dedi te in populo meo robustum et scies et probabis viam eorum (Liber Ieremiae 6, 27)
defecit sufflatorium in igne consumptum est plumbum frustra conflavit conflator malitiæ enim eorum non sunt consumptæ (Liber Ieremiae 6, 29)
a die qua egressi sunt patres eorum de terra Ægypti usque ad diem hanc et misi ad vos omnes servos meos prophetas per diem consurgens diluculo et mittens (Liber Ieremiae 7, 25)
et non audierunt me nec inclinaverunt aurem suam sed induraverunt cervicem et pejus operati sunt quam patres eorum (Liber Ieremiae 7, 26)
et dices ad eos hæc est gens quæ non audivit vocem Domini Dei sui nec recepit disciplinam periit fides et ablata est de ore eorum (Liber Ieremiae 7, 28)
in tempore illo ait Dominus eicient ossa regis Juda et ossa principum ejus et ossa sacerdotum et ossa prophetarum et ossa eorum qui habitaverunt Hierusalem de sepulchris suis (Liber Ieremiae 8, 1)
propterea dabo mulieres eorum exteris agros eorum heredibus quia a minimo usque ad maximum omnes avaritiam sequuntur a propheta usque ad sacerdotem cuncti faciunt mendacium (Liber Ieremiae 8, 10)
sagitta vulnerans lingua eorum dolum locuta est in ore suo pacem cum amico suo loquitur et occulte ponit ei insidias (Liber Ieremiae 9, 8)