Trouvé 1570 Résultats pour: Eorum
me enim insulæ expectant et naves maris in principio ut adducam filios tuos de longe argentum eorum et aurum eorum cum eis nomini Domini Dei tui et Sancto Israël quia glorificavit te (Liber Isaiae 60, 9)
et ædificabunt filii peregrinorum muros tuos et reges eorum ministrabunt tibi in indignatione enim mea percussi te et in reconciliatione mea misertus sum tui (Liber Isaiae 60, 10)
et venient ad te curvi filii eorum qui humiliaverunt te et adorabunt vestigia pedum tuorum omnes qui detrahebant tibi et vocabunt te civitatem Domini Sion Sancti Israël (Liber Isaiae 60, 14)
pro confusione vestra duplici et rubore laudabunt partem eorum propter hoc in terra sua duplicia possidebunt lætitia sempiterna erit eis (Liber Isaiae 61, 7)
quia ego Dominus diligens judicium odio habens rapinam in holocausto et dabo opus eorum in veritate et fœdus perpetuum feriam eis (Liber Isaiae 61, 8)
et scietur in gentibus semen eorum et germen eorum in medio populorum omnes qui viderint eos cognoscent eos quia isti sunt semen cui benedixit Dominus (Liber Isaiae 61, 9)
torcular calcavi solus et de gentibus non est vir mecum calcavi eos in furore meo et conculcavi eos in ira mea et aspersus est sanguis eorum super vestimenta mea et omnia indumenta mea inquinavi (Liber Isaiae 63, 3)
et conculcavi populos in furore meo et inebriavi eos in indignatione mea et detraxi in terra virtutem eorum (Liber Isaiae 63, 6)
in omni tribulatione eorum non est tribulatus et angelus faciei ejus salvavit eos in dilectione sua et in indulgentia sua ipse redemit eos et portavit eos et levavit eos cunctis diebus sæculi (Liber Isaiae 63, 9)
qui habitant in sepulchris et in delubris idolorum dormiunt qui comedunt carnem suillam et jus profanum in vasis eorum (Liber Isaiae 65, 4)
ecce scriptum est coram me non tacebo sed reddam et retribuam in sinu eorum (Liber Isaiae 65, 6)
iniquitates vestras et iniquitates patrum vestrorum simul dicit Dominus qui sacrificaverunt super montes et super colles exprobraverunt mihi et remetiar opus eorum primum in sinu eorum (Liber Isaiae 65, 7)