Trouvé 6118 Résultats pour: Dominus Deus Israel
dicetis eis victima transitus Domini est quando transivit super domos filiorum Israël in Ægypto percutiens Ægyptios et domos nostras liberans incurvatusque populus adoravit (Liber Exodus 12, 27)
et egressi filii Israël fecerunt sicut præceperat Dominus Mosi et Aaron (Liber Exodus 12, 28)
factum est autem in noctis medio percussit Dominus omne primogenitum in terra Ægypti a primogenito Pharaonis qui sedebat in solio ejus usque ad primogenitum captivæ quæ erat in carcere et omne primogenitum jumentorum (Liber Exodus 12, 29)
vocatisque Mosen et Aaron nocte ait surgite egredimini a populo meo et vos et filii Israël ite immolate Domino sicut dicitis (Liber Exodus 12, 31)
feceruntque filii Israël sicut præceperat Moses et petierunt ab Ægyptiis vasa argentea et aurea vestemque plurimam (Liber Exodus 12, 35)
dedit autem Dominus gratiam populo coram Ægyptiis ut commodarent eis et spoliaverunt Ægyptios (Liber Exodus 12, 36)
profectique sunt filii Israël de Ramesse in Soccoth sescenta ferme milia peditum virorum absque parvulis (Liber Exodus 12, 37)
habitatio autem filiorum Israël qua manserant in Ægypto fuit quadringentorum triginta annorum (Liber Exodus 12, 40)
nox est ista observabilis Domini quando eduxit eos de terra Ægypti hanc observare debent omnes filii Israël in generationibus suis (Liber Exodus 12, 42)
dixitque Dominus ad Mosen et Aaron hæc est religio phase omnis alienigena non comedet ex eo (Liber Exodus 12, 43)
omnis cœtus filiorum Israël faciet illud (Liber Exodus 12, 47)
fecerunt omnes filii Israël sicut præceperat Dominus Mosi et Aaron (Liber Exodus 12, 50)