Mosaico decorativo

Gefunden 6118 Ergebnisse für: Dominus Deus Israel

  • dicetis eis victima transitus Domini est quando transivit super domos filiorum Israël in Ægypto percutiens Ægyptios et domos nostras liberans incurvatusque populus adoravit (Liber Exodus 12, 27)

  • et egressi filii Israël fecerunt sicut præceperat Dominus Mosi et Aaron (Liber Exodus 12, 28)

  • factum est autem in noctis medio percussit Dominus omne primogenitum in terra Ægypti a primogenito Pharaonis qui sedebat in solio ejus usque ad primogenitum captivæ quæ erat in carcere et omne primogenitum jumentorum (Liber Exodus 12, 29)

  • vocatisque Mosen et Aaron nocte ait surgite egredimini a populo meo et vos et filii Israël ite immolate Domino sicut dicitis (Liber Exodus 12, 31)

  • feceruntque filii Israël sicut præceperat Moses et petierunt ab Ægyptiis vasa argentea et aurea vestemque plurimam (Liber Exodus 12, 35)

  • dedit autem Dominus gratiam populo coram Ægyptiis ut commodarent eis et spoliaverunt Ægyptios (Liber Exodus 12, 36)

  • profectique sunt filii Israël de Ramesse in Soccoth sescenta ferme milia peditum virorum absque parvulis (Liber Exodus 12, 37)

  • habitatio autem filiorum Israël qua manserant in Ægypto fuit quadringentorum triginta annorum (Liber Exodus 12, 40)

  • nox est ista observabilis Domini quando eduxit eos de terra Ægypti hanc observare debent omnes filii Israël in generationibus suis (Liber Exodus 12, 42)

  • dixitque Dominus ad Mosen et Aaron hæc est religio phase omnis alienigena non comedet ex eo (Liber Exodus 12, 43)

  • omnis cœtus filiorum Israël faciet illud (Liber Exodus 12, 47)

  • fecerunt omnes filii Israël sicut præceperat Dominus Mosi et Aaron (Liber Exodus 12, 50)


"Na igreja se fala somente com Deus." São Padre Pio de Pietrelcina