Mosaico decorativo

Trouvé 710 Résultats pour: Domine Dominorum Agnus

  • et Neemiæ erat oratio hunc habens modum Domine Deus omnium creator terribilis et fortis justus et misericors qui solus es rex bonus (Liber II Maccabaeorum 1, 24)

  • sed cum plagis perimeretur ingemuit et dixit Domine qui habes sanctam scientiam manifeste scis tu quia cum a morte possim liberari duros corporis sustineo dolores secundum animam vero propter timorem tuum libenter hæc patior (Liber II Maccabaeorum 6, 30)

  • tu Domine qui universitatis nullius indiges voluisti templum habitationis tuæ fieri in nobis (Liber II Maccabaeorum 14, 35)

  • et nunc sancte sanctorum omnium Domine conserva in æternum inpollutam domum istam quæ nuper mundata est (Liber II Maccabaeorum 14, 36)

  • dixit autem invocans hoc modo tu Domine misisti angelum tuum sub Ezechia rege Judæ et interfecisti de castris Sennacherim centum octoginta quinque milia (Liber II Maccabaeorum 15, 22)

  • statim eam sequitur quasi bos ductus ad victimam et quasi agnus lasciviens et ignorans quod ad vincula stultus trahatur (Liber Proverbiorum 7, 22)

  • Deus parentum et Domine misericordiæ tuæ qui fecisti omnia verbo tuo (Liber Sapientiae 9, 1)

  • et decantaverunt Domine nomen sanctum tuum et victricem manum tuam laudaverunt pariter (Liber Sapientiae 10, 20)

  • parcis autem omnibus quoniam tua sunt Domine qui animas amas (Liber Sapientiae 11, 27)

  • propter quod hos qui exerrant partibus corripis et de quibus peccant admonens adloqueris ut relicta malitia credant in te Domine (Liber Sapientiae 12, 2)

  • etenim neque herba neque malagma sanavit illos sed tuus Domine sermo qui sanat omnia (Liber Sapientiae 16, 12)

  • ut scirent filii tui quos dilexisti Domine quoniam non nativitatis fructus pascunt homines sed sermo tuus hos qui in te crediderint conservat (Liber Sapientiae 16, 26)


"Como é belo esperar!" São Padre Pio de Pietrelcina