Znaleziono 710 Wyniki dla: Domine Dominorum Agnus
et Neemiæ erat oratio hunc habens modum Domine Deus omnium creator terribilis et fortis justus et misericors qui solus es rex bonus (Liber II Maccabaeorum 1, 24)
sed cum plagis perimeretur ingemuit et dixit Domine qui habes sanctam scientiam manifeste scis tu quia cum a morte possim liberari duros corporis sustineo dolores secundum animam vero propter timorem tuum libenter hæc patior (Liber II Maccabaeorum 6, 30)
tu Domine qui universitatis nullius indiges voluisti templum habitationis tuæ fieri in nobis (Liber II Maccabaeorum 14, 35)
et nunc sancte sanctorum omnium Domine conserva in æternum inpollutam domum istam quæ nuper mundata est (Liber II Maccabaeorum 14, 36)
dixit autem invocans hoc modo tu Domine misisti angelum tuum sub Ezechia rege Judæ et interfecisti de castris Sennacherim centum octoginta quinque milia (Liber II Maccabaeorum 15, 22)
statim eam sequitur quasi bos ductus ad victimam et quasi agnus lasciviens et ignorans quod ad vincula stultus trahatur (Liber Proverbiorum 7, 22)
Deus parentum et Domine misericordiæ tuæ qui fecisti omnia verbo tuo (Liber Sapientiae 9, 1)
et decantaverunt Domine nomen sanctum tuum et victricem manum tuam laudaverunt pariter (Liber Sapientiae 10, 20)
parcis autem omnibus quoniam tua sunt Domine qui animas amas (Liber Sapientiae 11, 27)
propter quod hos qui exerrant partibus corripis et de quibus peccant admonens adloqueris ut relicta malitia credant in te Domine (Liber Sapientiae 12, 2)
etenim neque herba neque malagma sanavit illos sed tuus Domine sermo qui sanat omnia (Liber Sapientiae 16, 12)
ut scirent filii tui quos dilexisti Domine quoniam non nativitatis fructus pascunt homines sed sermo tuus hos qui in te crediderint conservat (Liber Sapientiae 16, 26)