Mosaico decorativo

Trouvé 8600 Résultats pour: Dom

  • moveruntque castra primi juxta imperium Domini in manu Mosi (Liber Numeri 10, 13)

  • dixitque Moses Hobab filio Rahuhel Madianiti cognato suo proficiscimur ad locum quem Dominus daturus est nobis veni nobiscum ut benefaciamus tibi quia Dominus bona promisit Israheli (Liber Numeri 10, 29)

  • cumque nobiscum veneris quicquid optimum fuerit ex opibus quas nobis traditurus est Dominus dabimus tibi (Liber Numeri 10, 32)

  • profecti sunt ergo de monte Domini via trium dierum arcaque fœderis Domini præcedebat eos per dies tres providens castrorum locum (Liber Numeri 10, 33)

  • nubes quoque Domini super eos erat per diem cum incederent (Liber Numeri 10, 34)

  • cumque elevaretur arca dicebat Moses surge Domine et dissipentur inimici tui et fugiant qui oderunt te a facie tua (Liber Numeri 10, 35)

  • cum autem deponeretur ajebat revertere Domine ad multitudinem exercitus Israël (Liber Numeri 10, 36)

  • interea ortum est murmur populi quasi dolentium pro labore contra Dominum quod cum audisset iratus est et accensus in eos ignis Domini devoravit extremam castrorum partem (Liber Numeri 11, 1)

  • cumque clamasset populus ad Mosen oravit Moses Dominum et absortus est ignis (Liber Numeri 11, 2)

  • vocavitque nomen loci illius Incensio eo quod succensus fuisset contra eos ignis Domini (Liber Numeri 11, 3)

  • audivit ergo Moses flentem populum per familias singulos per ostia tentorii sui iratusque est furor Domini valde sed et Mosi intoleranda res visa est (Liber Numeri 11, 10)

  • et ait ad Dominum cur adflixisti servum tuum quare non invenio gratiam coram te et cur inposuisti pondus universi populi hujus super me (Liber Numeri 11, 11)


"Invoquemos sempre o auxílio de Nossa Senhora." São Padre Pio de Pietrelcina