Gefunden 8600 Ergebnisse für: Dom
moveruntque castra primi juxta imperium Domini in manu Mosi (Liber Numeri 10, 13)
dixitque Moses Hobab filio Rahuhel Madianiti cognato suo proficiscimur ad locum quem Dominus daturus est nobis veni nobiscum ut benefaciamus tibi quia Dominus bona promisit Israheli (Liber Numeri 10, 29)
cumque nobiscum veneris quicquid optimum fuerit ex opibus quas nobis traditurus est Dominus dabimus tibi (Liber Numeri 10, 32)
profecti sunt ergo de monte Domini via trium dierum arcaque fœderis Domini præcedebat eos per dies tres providens castrorum locum (Liber Numeri 10, 33)
nubes quoque Domini super eos erat per diem cum incederent (Liber Numeri 10, 34)
cumque elevaretur arca dicebat Moses surge Domine et dissipentur inimici tui et fugiant qui oderunt te a facie tua (Liber Numeri 10, 35)
cum autem deponeretur ajebat revertere Domine ad multitudinem exercitus Israël (Liber Numeri 10, 36)
interea ortum est murmur populi quasi dolentium pro labore contra Dominum quod cum audisset iratus est et accensus in eos ignis Domini devoravit extremam castrorum partem (Liber Numeri 11, 1)
cumque clamasset populus ad Mosen oravit Moses Dominum et absortus est ignis (Liber Numeri 11, 2)
vocavitque nomen loci illius Incensio eo quod succensus fuisset contra eos ignis Domini (Liber Numeri 11, 3)
audivit ergo Moses flentem populum per familias singulos per ostia tentorii sui iratusque est furor Domini valde sed et Mosi intoleranda res visa est (Liber Numeri 11, 10)
et ait ad Dominum cur adflixisti servum tuum quare non invenio gratiam coram te et cur inposuisti pondus universi populi hujus super me (Liber Numeri 11, 11)