Trouvé 8600 Résultats pour: Dom

  • manifestum enim quod ex Juda ortus sit Dominus noster in qua tribu nihil de sacerdotibus Moses locutus est (Epistula ad Hebraeos 7, 14)

  • hic autem cum jurejurando per eum qui dixit ad illum juravit Dominus et non pænitebit tu es sacerdos in æternum (Epistula ad Hebraeos 7, 21)

  • sanctorum minister et tabernaculi veri quod fixit Dominus et non homo (Epistula ad Hebraeos 8, 2)

  • vituperans enim eos dicit ecce dies veniunt dicit Dominus et consummabo super domum Israël et super domum Juda testamentum novum (Epistula ad Hebraeos 8, 8)

  • non secundum testamentum quod feci patribus eorum in die qua adprehendi manum illorum ut educerem illos de terra Ægypti quoniam ipsi non permanserunt in testamento meo et ego neglexi eos dicit Dominus (Epistula ad Hebraeos 8, 9)

  • quia hoc testamentum quod disponam domui Israël post dies illos dicit Dominus dando leges meas in mentem eorum et in corde eorum superscribam eas et ero eis in Deum et ipsi erunt mihi in populum (Epistula ad Hebraeos 8, 10)

  • et non docebit unusquisque proximum suum et unusquisque fratrem suum dicens cognosce Dominum quoniam omnes scient me a minore usque ad majorem eorum (Epistula ad Hebraeos 8, 11)

  • hoc autem testamentum quod testabor ad illos post dies illos dicit Dominus dando leges meas in cordibus eorum et in mente eorum superscribam eas (Epistula ad Hebraeos 10, 16)

  • et sacerdotem magnum super domum Dei (Epistula ad Hebraeos 10, 21)

  • scimus enim qui dixit mihi vindictam ego reddam et iterum quia judicabit Dominus populum suum (Epistula ad Hebraeos 10, 30)

  • fide Nœ responso accepto de his quæ adhuc non videbantur metuens aptavit arcam in salutem domus suæ per quam damnavit mundum et justitiæ quæ per fidem est heres est institutus (Epistula ad Hebraeos 11, 7)

  • et obliti estis consolationis quæ vobis tamquam filiis loquitur dicens fili mi noli neglegere disciplinam Domini neque fatigeris dum ab eo argueris (Epistula ad Hebraeos 12, 5)


“Para mim, Deus está sempre fixo na minha mente e estampado no meu coração.” São Padre Pio de Pietrelcina