Trouvé 8600 Résultats pour: Dom
et Appiæ sorori et Archippo commilitoni nostro et ecclesiæ quæ in domo tua est (Epistulam ad Philemonem 1, 2)
gratia vobis et pax a Deo Patre nostro et Domino Jesu Christo (Epistulam ad Philemonem 1, 3)
audiens caritatem tuam et fidem quam habes in Domino Jesu et in omnes sanctos (Epistulam ad Philemonem 1, 5)
jam non ut servum sed plus servo carissimum fratrem maxime mihi quanto autem magis tibi et in carne et in Domino (Epistulam ad Philemonem 1, 16)
ita frater ego te fruar in Domino refice viscera mea in Domino (Epistulam ad Philemonem 1, 20)
et tu in principio Domine terram fundasti et opera manuum tuarum sunt cæli (Epistula ad Hebraeos 1, 10)
quomodo nos effugiemus si tantam neglexerimus salutem quæ cum initium accepisset enarrari per Dominum ab eis qui audierunt in nos confirmata est (Epistula ad Hebraeos 2, 3)
qui fidelis est ei qui fecit illum sicut et Moses in omni domo illius (Epistula ad Hebraeos 3, 2)
amplioris enim gloriæ iste præ Mose dignus habitus est quanto ampliorem honorem habet domus qui fabricavit illam (Epistula ad Hebraeos 3, 3)
omnis namque domus fabricatur ab aliquo qui autem omnia creavit Deus (Epistula ad Hebraeos 3, 4)
et Moses quidem fidelis erat in tota domo ejus tamquam famulus in testimonium eorum quæ dicenda erant (Epistula ad Hebraeos 3, 5)
Christus vero tamquam filius in domo sua quæ domus sumus nos si fiduciam et gloriam spei usque ad finem firmam retineamus (Epistula ad Hebraeos 3, 6)