Trouvé 8600 Résultats pour: Dom
domus enim dimissa est multitudo urbis relicta est tenebræ et palpatio factæ sunt super speluncas usque in æternum gaudium onagrorum pascua gregum (Liber Isaiae 32, 14)
Domine miserere nostri te expectavimus esto brachium eorum in mane et salus nostra in tempore tribulationis (Liber Isaiae 33, 2)
magnificatus est Dominus quoniam habitavit in excelso implevit Sion judicio et justitia (Liber Isaiae 33, 5)
et erit fides in temporibus tuis divitiæ salutis sapientia et scientia timor Domini ipse thesaurus ejus (Liber Isaiae 33, 6)
nunc consurgam dicit Dominus nunc exaltabor nunc sublevabor (Liber Isaiae 33, 10)
quia solummodo ibi magnificus Dominus noster locus fluviorum rivi latissimi et patentes non transibit per eum navis remigum neque trieris magna transgredietur eum (Liber Isaiae 33, 21)
Dominus enim judex noster Dominus legifer noster Dominus rex noster ipse salvabit nos (Liber Isaiae 33, 22)
quia indignatio Domini super omnes gentes et furor super universam militiam eorum interfecit eos et dedit eos in occisionem (Liber Isaiae 34, 2)
gladius Domini repletus est sanguine incrassatus est adipe de sanguine agnorum et hircorum de sanguine medullatorum arietum victima enim Domini in Bosra et interfectio magna in terra Edom (Liber Isaiae 34, 6)
quia dies ultionis Domini annus retributionum judicii Sion (Liber Isaiae 34, 8)
et orientur in domibus ejus spinæ et urticæ et paliurus in munitionibus ejus et erit cubile draconum et pascua strutionum (Liber Isaiae 34, 13)
requirite diligenter in libro Domini et legite unum ex eis non defuit alter ad alterum non quæsivit quia quod ex ore meo procedit ille mandavit et spiritus ejus ipse congregavit ea (Liber Isaiae 34, 16)