Mosaico decorativo

Trouvé 8600 Résultats pour: Dom

  • et auditam faciet Dominus gloriam vocis suæ et terrorem brachii sui ostendet in comminatione furoris et flamma ignis devorantis adlidet in turbine et in lapide grandinis (Liber Isaiae 30, 30)

  • a voce enim Domini pavebit Assur virga percussus (Liber Isaiae 30, 31)

  • et erit transitus virgæ fundatus quam requiescere faciet Dominus super eum in tympanis et in citharis et in bellis præcipuis expugnabit eos (Liber Isaiae 30, 32)

  • præparata est enim ab heri Thofeth a rege præparata profunda et dilatata nutrimenta ejus ignis et ligna multa flatus Domini sicut torrens sulphuris succendens eam (Liber Isaiae 30, 33)

  • væ qui descendunt in Ægyptum ad auxilium in equis sperantes et habentes fiduciam super quadrigis quia multæ sunt et super equitibus quia prævalidi nimis et non sunt confisi super Sanctum Israël et Dominum non requisierunt (Liber Isaiae 31, 1)

  • ipse autem sapiens adduxit malum et verba sua non abstulit et consurget contra domum pessimorum et contra auxilium operantium iniquitatem (Liber Isaiae 31, 2)

  • Ægyptus homo et non deus et equi eorum caro et non spiritus et Dominus inclinabit manum suam et corruet auxiliator et cadet cui præstatur auxilium simulque omnes consumentur (Liber Isaiae 31, 3)

  • quia hæc dicit Dominus ad me quomodo si rugiat leo et catulus leonis super prædam suam cum occurrerit ei multitudo pastorum a voce eorum non formidabit et a multitudine eorum non pavebit sic descendet Dominus exercituum ut prœlietur super montem Sion et super collem ejus (Liber Isaiae 31, 4)

  • sicut aves volantes sic proteget Dominus exercituum Hierusalem protegens et liberans transiens et salvans (Liber Isaiae 31, 5)

  • et fortitudo ejus a terrore transibit et pavebunt fugientes principes ejus dixit Dominus cujus ignis est in Sion et caminus ejus in Hierusalem (Liber Isaiae 31, 9)

  • stultus enim fatua loquetur et cor ejus faciet iniquitatem ut perficiat simulationem et loquatur ad Dominum fraudulenter et vacuefaciat animam esurientis et potum sitienti auferat (Liber Isaiae 32, 6)

  • super humum populi mei spina et vepres ascendent quanto magis super omnes domos gaudii civitatis exultantis (Liber Isaiae 32, 13)


"No juízo final daremos contas a Deus até de uma palavra inútil que tenhamos dito." São Padre Pio de Pietrelcina