Trouvé 2397 Résultats pour: Dies Domini
loquere filiis Israël et dices ad eos hæ sunt feriæ Domini quas vocabitis sanctas (Liber Leviticus 23, 2)
sex diebus facietis opus dies septimus quia sabbati requies est vocabitur sanctus omne opus non facietis in eo sabbatum Domini est in cunctis habitationibus vestris (Liber Leviticus 23, 3)
hæ sunt ergo feriæ Domini sanctæ quas celebrare debetis temporibus suis (Liber Leviticus 23, 4)
mense primo quartadecima die mensis ad vesperum phase Domini est (Liber Leviticus 23, 5)
et quintadecima die mensis hujus sollemnitas azymorum Domini est septem diebus azyma comedetis (Liber Leviticus 23, 6)
dies primus erit vobis celeberrimus sanctusque omne opus servile non facietis in eo (Liber Leviticus 23, 7)
sed offeretis sacrificium in igne Domino septem diebus dies autem septimus erit celebrior et sanctior nullumque servile opus fiet in eo (Liber Leviticus 23, 8)
atque in eodem die quo manipulus consecratur cædetur agnus inmaculatus anniculus in holocaustum Domini (Liber Leviticus 23, 12)
et libamenta offerentur cum eo duæ decimæ similæ conspersæ oleo in incensum Domini odoremque suavissimum liba quoque vini quarta pars hin (Liber Leviticus 23, 13)
usque ad alteram diem expletionis ebdomadæ septimæ id est quinquaginta dies et sic offeretis sacrificium novum Domino (Liber Leviticus 23, 16)
ex omnibus habitaculis vestris panes primitiarum duos de duabus decimis similæ fermentatæ quos coquetis in primitias Domini (Liber Leviticus 23, 17)
decimo die mensis hujus septimi dies expiationum erit celeberrimus et vocabitur sanctus adfligetisque animas vestras in eo et offeretis holocaustum Domino (Liber Leviticus 23, 27)