Mosaico decorativo

Gefunden 2397 Ergebnisse für: Dies Domini

  • loquere filiis Israël et dices ad eos hæ sunt feriæ Domini quas vocabitis sanctas (Liber Leviticus 23, 2)

  • sex diebus facietis opus dies septimus quia sabbati requies est vocabitur sanctus omne opus non facietis in eo sabbatum Domini est in cunctis habitationibus vestris (Liber Leviticus 23, 3)

  • hæ sunt ergo feriæ Domini sanctæ quas celebrare debetis temporibus suis (Liber Leviticus 23, 4)

  • mense primo quartadecima die mensis ad vesperum phase Domini est (Liber Leviticus 23, 5)

  • et quintadecima die mensis hujus sollemnitas azymorum Domini est septem diebus azyma comedetis (Liber Leviticus 23, 6)

  • dies primus erit vobis celeberrimus sanctusque omne opus servile non facietis in eo (Liber Leviticus 23, 7)

  • sed offeretis sacrificium in igne Domino septem diebus dies autem septimus erit celebrior et sanctior nullumque servile opus fiet in eo (Liber Leviticus 23, 8)

  • atque in eodem die quo manipulus consecratur cædetur agnus inmaculatus anniculus in holocaustum Domini (Liber Leviticus 23, 12)

  • et libamenta offerentur cum eo duæ decimæ similæ conspersæ oleo in incensum Domini odoremque suavissimum liba quoque vini quarta pars hin (Liber Leviticus 23, 13)

  • usque ad alteram diem expletionis ebdomadæ septimæ id est quinquaginta dies et sic offeretis sacrificium novum Domino (Liber Leviticus 23, 16)

  • ex omnibus habitaculis vestris panes primitiarum duos de duabus decimis similæ fermentatæ quos coquetis in primitias Domini (Liber Leviticus 23, 17)

  • decimo die mensis hujus septimi dies expiationum erit celeberrimus et vocabitur sanctus adfligetisque animas vestras in eo et offeretis holocaustum Domino (Liber Leviticus 23, 27)


"Nunca se canse de rezar e de ensinar a rezar." São Padre Pio de Pietrelcina