Trouvé 2159 Résultats pour: Deus Est Apud Nos
quia hæc dicit Dominus Deus urbs de qua egrediebantur mille relinquentur in ea centum et de qua egrediebantur centum relinquentur in ea decem in domo Israël (Prophetia Amos 5, 3)
quærite bonum et non malum ut vivatis et erit Dominus Deus exercituum vobiscum sicut dixistis (Prophetia Amos 5, 14)
odite malum et diligite bonum et constituite in porta judicium si forte misereatur Dominus Deus exercituum reliquiis Joseph (Prophetia Amos 5, 15)
propterea hæc dicit Dominus Deus exercituum Dominator in omnibus plateis planctus et in cunctis quæ foris sunt dicetur væ væ et vocabunt agricolam ad luctum et ad planctum eos qui sciunt plangere (Prophetia Amos 5, 16)
et migrare vos faciam trans Damascum dixit Dominus Deus exercituum nomen ejus (Prophetia Amos 5, 27)
juravit Dominus Deus in anima sua dicit Dominus Deus exercituum detestor ego superbiam Jacob et domos ejus odi et tradam civitatem cum habitatoribus suis (Prophetia Amos 6, 8)
et tollet eum propinquus suus et conburet eum ut efferat ossa de domo et dicet ei qui in penetrabilibus domus est numquid adhuc est apud te (Prophetia Amos 6, 10)
ecce enim suscitabo super vos domus Israël dicit Dominus Deus exercituum gentem et conterent vos ab introitu Emath usque ad torrentem Deserti (Prophetia Amos 6, 15)
hæc ostendit mihi Dominus Deus et ecce fictor lucustæ in principio germinantium serotini imbris et ecce serotinus post tonsorem regis (Prophetia Amos 7, 1)
et factum est cum consummasset comedere herbam terræ et dixi Domine Deus propitius esto obsecro quis suscitabit Jacob quia parvulus est (Prophetia Amos 7, 2)
hæc ostendit mihi Dominus Deus et ecce vocabat judicium ad ignem Dominus Deus et devoravit abyssum multam et comedit simul partem (Prophetia Amos 7, 4)
et dixi Domine Deus quiesce obsecro quis suscitabit Jacob quia parvulus est (Prophetia Amos 7, 5)