Trouvé 1892 Résultats pour: Deus Anaque
Pueris autem his dedit Deus scientiam, et disciplinam in omni libro, et sapientia Danieli autem intelligentiam omnium visionum et somniorum. (Prophetia Danielis 1, 17)
Tibi Deus patrum nostrorum confiteor, teque laudo quia sapientiam, et fortitudinem dedisti mihi et nunc ostendisti mihi quæ rogavimus te, quia sermonem regis aperuisti nobis. (Prophetia Danielis 2, 23)
Sed est Deus in caëlo revelans mysteria, qui indicavit tibi rex Nabuchodonosor, quæ ventura sunt in novissimis temporibus. Somnium tuum, et visiones capitis tui in cubili tuo huiuscemodi sunt (Prophetia Danielis 2, 28)
Tu rex regum es et Deus caëli, regnum, et fortitudinem, et imperium, et gloriam dedit tibi (Prophetia Danielis 2, 37)
In diebus autem regnorum illorum suscitabit Deus caëli regnum, quod in æternum non dissipabitur, et regnum eius alteri populo non tradetur comminuet autem, et consumet universa regna hæc et ipsum stabit in æternum. (Prophetia Danielis 2, 44)
Secundum quod vidisti, quod de monte abscissus est lapis sine manibus, et comminuit testam, et ferrum, et æs, et argentum, et aurum, Deus magnus ostendit regi quæ ventura sunt postea. et verum est somnium, et fidelis interpretatio eius. (Prophetia Danielis 2, 45)
Loquens ergo rex, ait Danieli Vere Deus vester Deus deorum est, et Dominus regum, et revelans mysteria quoniam tu potuisti aperire hoc sacramentum. (Prophetia Danielis 2, 47)
Nunc ergo si estis parati, quacumque hora audieritis sonitum tubæ, fistulæ, citharæ, sambucæ, et psalterii, et symphoniæ, omnisque generis musicorum, prosternite vos, et adorate statuam, quam feci quod si non adoraveritis, eadem hora mittemini in fornacem ignis ardentis et quis est Deus, qui eripiet vos de manu mea? (Prophetia Danielis 3, 15)
Ecce enim Deus noster, quem colimus, potest eripere nos de camino ignis ardentis, et de manibus tuis, o rex, liberare. (Prophetia Danielis 3, 17)
Benedictus es Domine Deus patrum nostrorum, et laudabile, et gloriosum nomen tuum in sæcula (Prophetia Danielis 3, 26)
et sciant quia tu es Dominus Deus solus, et gloriosus super orbem terrarum. (Prophetia Danielis 3, 45)
Benedictus es Domine Deus patrum nostrorum et laudabilis, et gloriosus, et superexaltatus in sæcula. et benedictum nomen gloriæ tutæ sanctum et laudabile, et superexaltatum in omnibus sæculis. (Prophetia Danielis 3, 52)