Trouvé 1892 Résultats pour: Deus Anaque
pro eo quod ministraverunt illis in conspectu idolorum suorum et facti sunt domui Israël in offendiculum iniquitatis idcirco levavi manum meam super eos dicit Dominus Deus et portaverunt iniquitatem suam (Prophetia Ezechielis 44, 12)
sacerdotes autem Levitæ filii Sadoc qui custodierunt cærimonias sanctuarii mei cum errarent filii Israël a me ipsi accedent ad me ut ministrent mihi et stabunt in conspectu meo ut offerant mihi adipem et sanguinem ait Dominus Deus (Prophetia Ezechielis 44, 15)
et in die introitus sui in sanctuarium ad atrium interius ut ministret mihi in sanctuario offeret pro peccato suo ait Dominus Deus (Prophetia Ezechielis 44, 27)
hæc dicit Dominus Deus sufficiat vobis principes Israël iniquitatem et rapinas intermittite et judicium et justitiam facite separate confinia vestra a populo meo ait Dominus Deus (Prophetia Ezechielis 45, 9)
et arietem unum de grege ducentorum de his quæ nutriunt Israël in sacrificium et in holocaustum et in pacifica ad expiandum pro eis ait Dominus Deus (Prophetia Ezechielis 45, 15)
hæc dicit Dominus Deus in primo mense una mensis sumes vitulum de armento inmaculatum et expiabis sanctuarium (Prophetia Ezechielis 45, 18)
hæc dicit Dominus Deus porta atrii interioris quæ respicit ad orientem erit clausa sex diebus in quibus opus fit die autem sabbati aperietur sed et in die kalendarum aperietur (Prophetia Ezechielis 46, 1)
hæc dicit Dominus Deus si dederit princeps donum alicui de filiis suis hereditas ejus filiorum suorum erit possidebunt ea hereditarie (Prophetia Ezechielis 46, 16)
hæc dicit Dominus Deus hic est terminus in quo possidebitis terram in duodecim tribubus Israël quia Joseph duplicem funiculum habet (Prophetia Ezechielis 47, 13)
in tribu autem quacumque fuerit advena ibi dabitis possessionem illi ait Dominus Deus (Prophetia Ezechielis 47, 23)
hæc est terra quam mittetis in sortem tribubus Israël et hæ partitiones earum ait Dominus Deus (Prophetia Ezechielis 48, 29)
Dedit autem Deus Danieli gratiam et misericordiam in conspectu principis eunuchorum. (Prophetia Danielis 1, 9)