Trouvé 627 Résultats pour: Deum
de omni corde suo laudavit Dominum et dilexit Deum qui fecit illum et dedit illi contra inimicos potentiam (Liber Ecclesiasticus 47, 10)
oratio Jesu filii Sirach confitebor tibi Domine rex et conlaudabo te Deum salvatorem meum (Liber Ecclesiasticus 51, 1)
reliquiæ convertentur reliquiæ inquam Jacob ad Deum fortem (Liber Isaiae 10, 21)
sed cum viderit filios suos opera manuum mearum in medio sui sanctificantes nomen meum et sanctificabunt Sanctum Jacob et Deum Israël prædicabunt (Liber Isaiae 29, 23)
si quo modo audiat Dominus Deus tuus verba Rabsaces quem misit rex Assyriorum dominus suus ad blasphemandum Deum viventem et obprobrandum sermonibus quos audivit Dominus Deus tuus leva ergo orationem pro reliquiis quæ reppertæ sunt (Liber Isaiae 37, 4)
inclina Domine aurem tuam et audi aperi Domine oculos tuos et vide et audi omnia verba Sennacherib quæ misit ad blasphemandum Deum viventem (Liber Isaiae 37, 17)
et factum est cum adoraret in templo Nesrach deum suum Adramelech et Sarasar filii ejus percusserunt eum gladio fugeruntque in terram Ararat et regnavit Asoraddon filius ejus pro eo (Liber Isaiae 37, 38)
cui ergo similem fecistis Deum aut quam imaginem ponetis ei (Liber Isaiae 40, 18)
quis formavit deum et sculptile conflavit ad nihil utile (Liber Isaiae 44, 10)
et facta est hominibus in focum sumpsit ex eis et calefactus est et succendit et coxit panes de reliquo autem operatus est deum et adoravit fecit sculptile et curvatus est ante illud (Liber Isaiae 44, 15)
reliquum autem ejus deum fecit sculptile sibi curvatur ante illud et adorat illud et obsecrat dicens libera me quia deus meus es tu (Liber Isaiae 44, 17)
congregamini et venite et accedite simul qui salvati estis ex gentibus nescierunt qui levant lignum sculpturæ suæ et rogant deum non salvantem (Liber Isaiae 45, 20)