Trouvé 1538 Résultats pour: Dei
et sit pater circumcisionis non his tantum qui sunt ex circumcisione sed et his qui sectantur vestigia quæ est in præputio fidei patris nostri Abrahæ (Epistula ad Romanos 4, 12)
non enim per legem promissio Abrahæ aut semini ejus ut heres esset mundi sed per justitiam fidei (Epistula ad Romanos 4, 13)
in repromissione etiam Dei non hæsitavit diffidentia sed confortatus est fide dans gloriam Deo (Epistula ad Romanos 4, 20)
per quem et accessum habemus fide in gratiam istam in qua stamus et gloriamur in spe gloriæ filiorum Dei (Epistula ad Romanos 5, 2)
spes autem non confundit quia caritas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum Sanctum qui datus est nobis (Epistula ad Romanos 5, 5)
sed non sicut delictum ita et donum si enim unius delicto multi mortui sunt multo magis gratia Dei et donum in gratiam unius hominis Jesu Christi in plures abundavit (Epistula ad Romanos 5, 15)
stipendia enim peccati mors gratia autem Dei vita æterna in Christo Jesu Domino nostro (Epistula ad Romanos 6, 23)
condelector enim legi Dei secundum interiorem hominem (Epistula ad Romanos 7, 22)
gratia Dei per Jesum Christum Dominum nostrum igitur ego ipse mente servio legi Dei carne autem legi peccati (Epistula ad Romanos 7, 25)
quoniam sapientia carnis inimicitia est in Deum legi enim Dei non subicitur nec enim potest (Epistula ad Romanos 8, 7)
vos autem in carne non estis sed in Spiritu si tamen Spiritus Dei habitat in vobis si quis autem Spiritum Christi non habet hic non est ejus (Epistula ad Romanos 8, 9)
quicumque enim Spiritu Dei aguntur hii filii sunt Dei (Epistula ad Romanos 8, 14)