Trouvé 1538 Résultats pour: Dei
semper in orationibus meis obsecrans si quo modo tandem aliquando prosperum iter habeam in voluntate Dei veniendi ad vos (Epistula ad Romanos 1, 10)
non enim erubesco evangelium virtus enim Dei est in salutem omni credenti Judæo primum et Græco (Epistula ad Romanos 1, 16)
justitia enim Dei in eo revelatur ex fide in fidem sicut scriptum est justus autem ex fide vivit (Epistula ad Romanos 1, 17)
revelatur enim ira Dei de cælo super omnem impietatem et iniustitiam hominum eorum qui veritatem in iniustitiam detinent (Epistula ad Romanos 1, 18)
quia quod notum est Dei manifestum est in illis Deus enim illis manifestavit (Epistula ad Romanos 1, 19)
et mutaverunt gloriam incorruptibilis Dei in similitudinem imaginis corruptibilis hominis et volucrum et quadrupedum et serpentium (Epistula ad Romanos 1, 23)
qui commutaverunt veritatem Dei in mendacio et coluerunt et servierunt creaturæ potius quam creatori qui est benedictus in sæcula amen (Epistula ad Romanos 1, 25)
qui cum justitiam Dei cognovissent non intellexerunt quoniam qui talia agunt digni sunt morte non solum ea faciunt sed et consentiunt facientibus (Epistula ad Romanos 1, 32)
scimus enim quoniam judicium Dei est secundum veritatem in eos qui talia agunt (Epistula ad Romanos 2, 2)
existimas autem hoc o homo qui judicas eos qui talia agunt et facis ea quia tu effugies judicium Dei (Epistula ad Romanos 2, 3)
an divitias bonitatis ejus et patientiæ et longanimitatis contemnis ignorans quoniam benignitas Dei ad pænitentiam te adducit (Epistula ad Romanos 2, 4)
secundum duritiam autem tuam et inpænitens cor thesaurizas tibi iram in die iræ et revelationis justi judicii Dei (Epistula ad Romanos 2, 5)