Trouvé 396 Résultats pour: Dedit
patres nostri manna manducaverunt in deserto sicut scriptum est panem de cælo dedit eis manducare (Evangelium secundum Ioannem 6, 31)
dixit ergo eis Jesus amen amen dico vobis non Moses dedit vobis panem de cælo sed Pater meus dat vobis panem de cælo verum (Evangelium secundum Ioannem 6, 32)
hæc est autem voluntas ejus qui misit me Patris ut omne quod dedit mihi non perdam ex eo sed resuscitem illum novissimo die (Evangelium secundum Ioannem 6, 39)
nonne Moses dedit vobis legem et nemo ex vobis facit legem (Evangelium secundum Ioannem 7, 19)
propterea Moses dedit vobis circumcisionem non quia ex Mose est sed ex patribus et in sabbato circumciditis hominem (Evangelium secundum Ioannem 7, 22)
Pater meus quod dedit mihi majus omnibus est et nemo potest rapere de manu Patris mei (Evangelium secundum Ioannem 10, 29)
quia ego ex me ipso non sum locutus sed qui misit me Pater ipse mihi mandatum dedit quid dicam et quid loquar (Evangelium secundum Ioannem 12, 49)
sciens quia omnia dedit ei Pater in manus et quia a Deo exivit et ad Deum vadit (Evangelium secundum Ioannem 13, 3)
respondit Jesus ille est cui ego intinctum panem porrexero et cum intinxisset panem dedit Judæ Simonis Scariotis (Evangelium secundum Ioannem 13, 26)
sed ut cognoscat mundus quia diligo Patrem et sicut mandatum dedit mihi Pater sic facio surgite eamus hinc (Evangelium secundum Ioannem 14, 31)
dixit ergo Jesus Petro mitte gladium in vaginam calicem quem dedit mihi Pater non bibam illum (Evangelium secundum Ioannem 18, 11)
hæc autem cum dixisset unus adsistens ministrorum dedit alapam Jesu dicens sic respondes pontifici (Evangelium secundum Ioannem 18, 22)