Trouvé 396 Résultats pour: Dedit
et factum est ut rediret accepto regno et jussit vocari servos quibus dedit pecuniam ut sciret quantum quisque negotiatus esset (Evangelium secundum Lucam 19, 15)
et ajunt dicentes ad illum dic nobis in qua potestate hæc facis aut quis est qui dedit tibi hanc potestatem (Evangelium secundum Lucam 20, 2)
et accepto pane gratias egit et fregit et dedit eis dicens hoc est corpus meum quod pro vobis datur hoc facite in meam commemorationem (Evangelium secundum Lucam 22, 19)
et cum manducasset coram eis sumens reliquias dedit eis (Evangelium secundum Lucam 24, 43)
quotquot autem receperunt eum dedit eis potestatem filios Dei fieri his qui credunt in nomine ejus (Evangelium secundum Ioannem 1, 12)
Pater diligit Filium et omnia dedit in manu ejus (Evangelium secundum Ioannem 3, 35)
venit ergo in civitatem Samariæ quæ dicitur Sychar juxta prædium quod dedit Jacob Joseph filio suo (Evangelium secundum Ioannem 4, 5)
numquid tu major es patre nostro Jacob qui dedit nobis puteum et ipse ex eo bibit et filii ejus et pecora ejus (Evangelium secundum Ioannem 4, 12)
neque enim Pater judicat quemquam sed judicium omne dedit Filio (Evangelium secundum Ioannem 5, 22)
sicut enim Pater habet vitam in semet ipso sic dedit et Filio vitam habere in semet ipso (Evangelium secundum Ioannem 5, 26)
et potestatem dedit ei et judicium facere quia Filius hominis est (Evangelium secundum Ioannem 5, 27)
ego autem habeo testimonium majus Johanne opera enim quæ dedit mihi Pater ut perficiam ea ipsa opera quæ ego facio testimonium perhibent de me quia Pater me misit (Evangelium secundum Ioannem 5, 36)