1. alleluja Aggei et Zacchariæ laudate Dominum quoniam bonum psalmus Deo nostro sit jucunda decoraque laudatio

2. ædificans Hierusalem Dominus dispersiones Israël congregabit

3. qui sanat contritos corde et alligat contritiones illorum

4. qui numerat multitudinem stellarum et omnibus eis nomina vocans

5. magnus Dominus noster et magna virtus ejus et sapientiæ ejus non est numerus

6. suscipiens mansuetos Dominus humilians autem peccatores usque ad terram

7. præcinite Domino in confessione psallite Deo nostro in cithara

8. qui operit cælum nubibus et parat terræ pluviam qui producit in montibus fænum et herbam servituti hominum

9. et dat jumentis escam ipsorum et pullis corvorum invocantibus eum

10. non in fortitudine equi voluntatem habebit nec in tibiis viri beneplacitum erit ei

11. beneplacitum est Domino super timentes eum et in eis qui sperant super misericordia ejus





“A maior alegria de um pai é que os filhos se amem, formem um só coração e uma só alma. Não fostes vós que me escolhestes, mas o pai celeste que, na minha primeira missa, me fez ver todos os filhos que me confiava”.(P.e Pio) São Padre Pio de Pietrelcina