1. canticum graduum levavi oculos meos in montes unde veniet auxilium mihi

2. auxilium meum a Domino qui fecit cælum et terram

3. non det in commotionem pedem tuum neque dormitet qui custodit te

4. ecce non dormitabit neque dormiet qui custodit Israël

5. Dominus custodit te Dominus protectio tua super manum dexteram tuam

6. per diem sol non uret te neque luna per noctem

7. Dominus custodit te ab omni malo custodiat animam tuam Dominus

8. Dominus custodiat introitum tuum et exitum tuum ex hoc nunc et usque in sæculum





“Os talentos de que fala o Evangelho são os cinco sentidos, a inteligência e a vontade. Quem tem mais talentos, tem maior dever de usá-los para o bem dos outros.” São Padre Pio de Pietrelcina