1. laus cantici David in die ante sabbatum quando inhabitata est terra Dominus regnavit decore indutus est indutus est Dominus fortitudine et præcinxit se etenim firmavit orbem terræ qui non commovebitur

2. parata sedis tua ex tunc a sæculo tu es

3. elevaverunt flumina Domine elevaverunt flumina vocem suam elevabunt flumina fluctus suos

4. a vocibus aquarum multarum mirabiles elationes maris mirabilis in altis Dominus

5. testimonia tua credibilia facta sunt nimis domum tuam decet sanctitudo Domine in longitudine dierum




“Sejam como pequenas abelhas espirituais, que levam para sua colméia apenas mel e cera. Que, por meio de sua conversa, sua casa seja repleta de docilidade, paz, concórdia, humildade e piedade!” São Padre Pio de Pietrelcina