Epistula I ad Corinthios, 6
1. audet aliquis vestrum habens negotium adversus alterum judicari apud iniquos et non apud sanctos
1. Audet aliquis vestrum habens negotium adversus alterum iu dicari apud iniquos et non apud sanctos?
2. an nescitis quoniam sancti de mundo judicabunt et si in vobis judicabitur mundus indigni estis qui de minimis judicetis
2. An nescitis quoniam sancti de mundo iudicabunt? Et si in vobis iudicabitur mundus, indigni estis minimis iudiciis?
3. nescitis quoniam angelos judicabimus quanto magis sæcularia
3. Nescitis quoniam angelos iudicabimus, quanto magis saecularia?
4. sæcularia igitur judicia si habueritis contemptibiles qui sunt in ecclesia illos constituite ad judicandum
4. Saecularia igitur iudicia si habueritis, contemptibiles, qui sunt in ecclesia, illos constituite ad iudicandum?
5. ad verecundiam vestram dico sic non est inter vos sapiens quisquam qui possit judicare inter fratrem suum
5. Ad verecundiam vestram dico! Sic non est inter vos sapiens quisquam, qui possit iudicare inter fratrem suum?
6. sed frater cum fratre judicio contendit et hoc apud infideles
6. Sed frater cum fratre iudicio contendit, et hoc apud infideles?
7. jam quidem omnino delictum est in vobis quod judicia habetis inter vos quare non magis iniuriam accipitis quare non magis fraudem patimini
7. Iam quidem omnino defectio est vobis, quod iudicia habetis inter vosmetipsos! Quare non magis iniuriam accipitis, quare non magis fraudem patimini?
8. sed vos iniuriam facitis et fraudatis et hoc fratribus
8. Sed vos iniuriam facitis et fraudatis, et hoc fratribus!
9. an nescitis quia iniqui regnum Dei non possidebunt nolite errare neque fornicarii neque idolis servientes neque adulteri
9. An nescitis quia iniqui regnum Dei non possidebunt? Nolite errare: neque fornicarii neque idolis servientes neque adulteri neque molles neque masculorum concubitores
10. neque molles neque masculorum concubitores neque fures neque avari neque ebriosi neque maledici neque rapaces regnum Dei possidebunt
10. neque fures neque avari, non ebriosi, non maledici, non rapaces regnum Dei possidebunt.
11. et hæc quidam fuistis sed abluti estis sed sanctificati estis sed justificati estis in nomine Domini nostri Jesu Christi et in Spiritu Dei nostri
11. Et haec quidam fuistis. Sed abluti estis, sed sanctificati estis, sed iustificati estis in nomine Domini Iesu Christi et in Spiritu Dei nostri!
12. omnia mihi licent sed non omnia expediunt omnia mihi licent sed ego sub nullius redigar potestate
12. “Omnia mihi licent!”. Sed non omnia expediunt. “Omnia mihi licent!”. Sed ego sub nullius redigar potestate.
13. esca ventri et venter escis Deus autem et hunc et hæc destruet corpus autem non fornicationi sed Domino et Dominus corpori
13. “Esca ventri, et venter escis!”. Deus autem et hunc et has destruet. Corpus autem non fornicationi sed Domino, et Dominus corpori;
14. Deus vero et Dominum suscitavit et nos suscitabit per virtutem suam
14. Deus vero et Dominum suscitavit et nos suscitabit per virtutem suam.
15. nescitis quoniam corpora vestra membra Christi sunt tollens ergo membra Christi faciam membra meretricis absit
15. Nescitis quoniam corpora vestra membra Christi sunt? Tollens ergo membra Christi faciam membra meretricis? Absit!
16. an nescitis quoniam qui adheret meretrici unum corpus efficitur erunt enim inquit duo in carne una
16. An nescitis quoniam, qui adhaeret meretrici, unum corpus est? “Erunt enim, inquit, duo in carne una”.
17. qui autem adheret Domino unus spiritus est
17. Qui autem adhaeret Domino, unus Spiritus est.
18. fugite fornicationem omne peccatum quodcumque fecerit homo extra corpus est qui autem fornicatur in corpus suum peccat
18. Fugite fornicationem! Omne peccatum, quodcumque fecerit homo, extra corpus est; qui autem fornicatur, in corpus suum peccat.
19. an nescitis quoniam membra vestra templum est Spiritus Sancti qui in vobis est quem habetis a Deo et non estis vestri
19. An nescitis quoniam corpus vestrum templum est Spiritus Sancti, qui in vobis est, quem habetis a Deo, et non estis vestri?
20. empti enim estis pretio magno glorificate et portate Deum in corpore vestro
20. Empti enim estis pretio! Glorificate ergo Deum in corpore vestro.
