Mosaico decorativo

1. imitatores mei estote sicut et ego Christi

1. Imitatores mei estote, sicut et ego Christi.

2. laudo autem vos fratres quod omnia mei memores estis et sicut tradidi vobis præcepta mea tenetis

2. Laudo autem vos quod omnia mei memores estis et, sicut tradidi vobis, traditiones meas tenetis.

3. volo autem vos scire quod omnis viri caput Christus est caput autem mulieris vir caput vero Christi Deus

3. Volo autem vos scire quod omnis viri caput Christus est, caput autem mulieris vir, caput vero Christi Deus.

4. omnis vir orans aut prophetans velato capite deturpat caput suum

4. Omnis vir orans aut prophetans velato capite deturpat caput suum;

5. omnis autem mulier orans aut prophetans non velato capite deturpat caput suum unum est enim atque si decalvetur

5. omnis autem mulier orans aut prophetans non velato capite deturpat caput suum; unum est enim atque si decalvetur.

6. nam si non velatur mulier et tondeatur si vero turpe est mulieri tonderi aut decalvari velet caput suum

6. Nam si non velatur mulier, et tondeatur! Si vero turpe est mulieri tonderi aut decalvari, veletur.

7. vir quidem non debet velare caput quoniam imago et gloria est Dei mulier autem gloria viri est

7. Vir quidem non debet velare caput, quoniam imago et gloria est Dei; mulier autem gloria viri est.

8. non enim vir ex muliere est sed mulier ex viro

8. Non enim vir ex muliere est, sed mulier ex viro;

9. etenim non est creatus vir propter mulierem sed mulier propter virum

9. etenim non est creatus vir propter mulierem, sed mulier propter virum.

10. ideo debet mulier potestatem habere supra caput propter angelos

10. Ideo debet mulier potestatem habere supra caput propter angelos.

11. verumtamen neque vir sine muliere neque mulier sine viro in Domino

11. Verumtamen neque mulier sine viro, neque vir sine muliere in Domino;

12. nam sicut mulier de viro ita et vir per mulierem omnia autem ex Deo

12. nam sicut mulier de viro, ita et vir per mulierem, omnia autem ex Deo.

13. vos ipsi judicate decet mulierem non velatam orare Deum

13. In vobis ipsi iudicate: Decet mulierem non velatam orare Deum?

14. nec ipsa natura docet vos quod vir quidem si comam nutriat ignominia est illi

14. Nec ipsa natura docet vos quod vir quidem, si comam nutriat, ignominia est illi;

15. mulier vero si comam nutriat gloria est illi quoniam capilli pro velamine ei dati sunt

15. mulier vero, si comam nutriat, gloria est illi? Quoniam coma pro velamine ei data est.

16. si quis autem videtur contentiosus esse nos talem consuetudinem non habemus neque ecclesiæ Dei

16. Si quis autem videtur contentiosus esse, nos talem consuetudinem non habemus, neque ecclesiae Dei.

17. hoc autem præcipio non laudans quod non in melius sed in deterius convenitis

17. Hoc autem praecipio, non laudans quod non in melius sed in deterius convenitis.

18. primum quidem convenientibus vobis in ecclesia audio scissuras esse et ex parte credo

18. Primum quidem convenientibus vobis in ecclesia, audio scissuras inter vos esse et ex parte credo.

19. nam oportet et hereses esse ut et qui probati sunt manifesti fiant in vobis

19. Nam oportet et haereses inter vos esse, ut et, qui probati sunt, manifesti fiant in vobis.

20. convenientibus ergo vobis in unum jam non est dominicam cenam manducare

20. Convenientibus ergo vobis in unum, non est dominicam cenam manducare;

21. unusquisque enim suam cenam præsumit ad manducandum et alius quidem esurit alius autem ebrius est

21. unusquisque enim suam cenam praesumit in manducando, et alius quidem esurit, alius autem ebrius est.

22. numquid domos non habetis ad manducandum et bibendum aut ecclesiam Dei contemnitis et confunditis eos qui non habent quid dicam vobis laudo vos in hoc non laudo

22. Numquid domos non habetis ad manducandum et bibendum? Aut ecclesiam Dei contemnitis et confunditis eos, qui non habent? Quid dicam vobis? Laudabo vos? In hoc non laudo!

23. ego enim accepi a Domino quod et tradidi vobis quoniam Dominus Jesus in qua nocte tradebatur accepit panem

23. Ego enim accepi a Domino, quod et tradidi vobis, quoniam Dominus Iesus, in qua nocte tradebatur, accepit panem

24. et gratias agens fregit et dixit hoc est corpus meum pro vobis hoc facite in meam commemorationem

24. et gratias agens fregit et dixit: “Hoc est corpus meum, quod pro vobis est; hoc facite in meam commemorationem”;

25. similiter et calicem postquam cenavit dicens hic calix novum testamentum est in meo sanguine hoc facite quotienscumque bibetis in meam commemorationem

25. similiter et calicem, postquam cenatum est, dicens: “Hic calix novum testamentum est in meo sanguine; hoc facite, quotiescumque bibetis, in meam commemorationem”.

26. quotienscumque enim manducabitis panem hunc et calicem bibetis mortem Domini adnuntiatis donec veniat

26. Quotiescumque enim manducabitis panem hunc et calicem bibetis, mortem Domini annuntiatis, donec veniat.

27. itaque quicumque manducaverit panem vel biberit calicem Domini indigne reus erit corporis et sanguinis Domini

27. Itaque, quicumque manducaverit panem vel biberit calicem Domini indigne, reus erit corporis et sanguinis Domini.

28. probet autem se ipsum homo et sic de pane illo edat et de calice bibat

28. Probet autem seipsum homo, et sic de pane illo edat et de calice bibat;

29. qui enim manducat et bibit indigne judicium sibi manducat et bibit non dijudicans corpus

29. qui enim manducat et bibit, iudicium sibi manducat et bibit non diiudicans corpus.

30. ideo inter vos multi infirmes et inbecilles et dormiunt multi

30. Ideo inter vos multi infirmi et imbecilles et dormiunt multi.

31. quod si nosmet ipsos dijudicaremus non utique judicaremur

31. Quod si nosmetipsos diiudicaremus, non utique iudicaremur;

32. dum judicamur autem a Domino corripimur ut non cum hoc mundo damnemur

32. dum iudicamur autem, a Domino corripimur, ut non cum hoc mundo damnemur

33. itaque fratres mei cum convenitis ad manducandum invicem expectate

33. Itaque, fratres mei, cum convenitis ad manducandum, invicem exspectate.

34. si quis esurit domi manducet ut non in judicium conveniatis cetera autem cum venero disponam

34. Si quis esurit, domi manducet, ut non in iudicium conveniatis. Cetera autem, cum venero, disponam.



Lee la Biblia en un año

Únete a nuestra comunidad y completa la Biblia en 365 días. Un camino estructurado e inspirador para profundizar tu fe y conocimiento de las Escrituras