Mosaico decorativo

1. accesserunt autem et principes familiarum Galaad filii Machir filii Manasse de stirpe filiorum Joseph locutique sunt Mosi coram principibus Israël atque dixerunt

1. Accesserunt autem et princi pes familiarum tribus filio rum Galaad filii Machir filii Manasse de stirpe filiorum Ioseph; locutique sunt Moysi coram principibus familiarum Israel

2. tibi domino nostro præcepit Dominus ut terram sorte divideres filiis Israël et ut filiabus Salphaad fratris nostri dares possessionem debitam patri

2. atque dixerunt: “Tibi domino nostro praecepit Dominus, ut terram sorte divideres filiis Israel et ut filiabus Salphaad fratris nostri dares hereditatem debitam patri;

3. quas si alterius tribus homines uxores acceperint sequetur possessio sua et translata ad aliam tribum de nostra hereditate minuetur

3. quas si alterius tribus homines uxores acceperint, sequetur possessio sua, et translata ad aliam tribum de nostra hereditate minuetur.

4. atque ita fiet ut cum jobeleus id est quinquagesimus annus remissionis advenerit confundatur sortium distributio et aliorum possessio ad alios transeat

4. Atque ita fiet, ut cum iobeleus advenerit, addetur possessio earum possessioni tribus, ad quam pertinent, et a possessione tribus patrum nostrorum auferetur”.

5. respondit Moses filiis Israël et Domino præcipiente ait recte tribus filiorum Joseph locuta est

5. Respondit Moyses filiis Israel et, Domino praecipiente, ait: “Recte tribus filiorum Ioseph locuta est,

6. et hæc lex super filiabus Salphaad a Domino promulgata est nubant quibus volunt tantum ut suæ tribus hominibus

6. et haec lex super filiabus Salphaad a Domino promulgata est: Nubant, quibus volunt, tantum ut suae tribus hominibus,

7. ne commisceatur possessio filiorum Israël de tribu in tribum omnes enim viri ducent uxores de tribu et cognatione sua

7. ne commisceatur possessio filiorum Israel de tribu in tribum; filii Israel adhaerebunt possessioni tribus patrum suorum,

8. et cunctæ feminæ maritos de eadem tribu accipient ut hereditas permaneat in familiis

8. et cunctae filiae heredes e filiis Israel maritos e cognatione tribus patrum suorum accipient, ut hereditas permaneat in familiis,

9. nec sibi misceantur tribus sed ita maneant

9. nec commisceatur possessio de tribu in tribum alteram, sed filii Israel adhaerebunt possessioni tribuum suarum”.

10. ut a Domino separatæ sunt feceruntque filiæ Salphaad ut fuerat imperatum

10. Sicut mandavit Dominus Moysi, sic fecerunt filiae Salphaad

11. et nupserunt Maala et Thersa et Egla et Melcha et Noa filiis patrui sui

11. et nupserunt Maala et Thersa et Hegla et Melcha et Noa filiis patruorum suorum

12. de familia Manasse qui fuit filius Joseph et possessio quæ illis fuerat adtributa mansit in tribu et familia patris earum

12. de familiis Manasse, qui fuit filius Ioseph; et possessio, quae illis fuerat attributa, mansit in tribu et familia patris earum.

13. hæc sunt mandata atque judicia quæ præcepit Dominus per manum Mosi ad filios Israël in campestribus Moab super Jordanem contra Hiericho

13. Haec sunt mandata atque iudicia, quae mandavit Dominus per manum Moysi ad filios Israel in campestribus Moab supra Iordanem contra Iericho.



Read the Bible in a Year

Join our community and complete the entire Bible in 365 days. A structured and inspiring path to deepen your faith and knowledge of Scripture.