Mosaico decorativo

1. hæ sunt mansiones filiorum Israël qui egressi sunt de Ægypto per turmas suas in manu Mosi et Aaron

1. Hae sunt mansiones filiorum Israel, qui egressi sunt de Ae gypto per turmas suas in manu Moysi et Aaron,

2. quas descripsit Moses juxta castrorum loca quæ Domini jussione mutabant

2. quas descripsit Moyses iuxta castrorum loca, quae Domini iussione mutabant.

3. profecti igitur de Ramesse mense primo quintadecima die mensis primi altera die phase filii Israël in manu excelsa videntibus cunctis Ægyptiis

3. Profecti igitur de Ramesse mense primo, quinta decima die mensis primi, altera die Paschae, filii Israel in manu excelsa, videntibus cunctis Aegyptiis

4. et sepelientibus primogenitos quos percusserat Dominus nam et in diis eorum exercuerat ultionem

4. et sepelientibus primogenitos, quos percusserat Dominus, nam et in diis eorum exercuerat ultionem,

5. castrametati sunt in Soccoth

5. castrametati sunt in Succoth.

6. et de Soccoth venerunt in Ætham quæ est in extremis finibus solitudinis

6. Et de Succoth venerunt in Etham, quae est in extremis finibus solitudinis.

7. inde egressi venerunt contra Phiahiroth quæ respicit Beelsephon et castrametati sunt ante Magdolum

7. Inde egressi venerunt contra Phihahiroth, quae respicit Beelsephon, et castrametati sunt ante Magdolum.

8. profectique de Phiahiroth transierunt per medium mare in solitudinem et ambulantes tribus diebus per desertum Ætham castrametati sunt in Mara

8. Profectique de Phihahiroth transierunt per medium mare in solitudinem, et ambulantes tribus diebus per desertum Etham castrametati sunt in Mara.

9. profectique de Mara venerunt in Helim ubi erant duodecim fontes aquarum et palmæ septuaginta ibique castrametati sunt

9. Profectique de Mara venerunt in Elim, ubi erant duodecim fontes aquarum et palmae septuaginta; ibique castrametati sunt.

10. sed et inde egressi fixere tentoria super mare Rubrum profectique de mari Rubro

10. Sed et inde egressi fixerunt tentoria super mare Rubrum. Profectique de mari Rubro

11. castrametati sunt in deserto Sin

11. castrametati sunt in deserto Sin;

12. unde egressi venerunt in Dephca

12. unde egressi venerunt in Daphca.

13. profectique de Dephca castrametati sunt in Alus

13. Profectique de Daphca castrametati sunt in Alus.

14. egressi de Alus Raphidim fixere tentoria ubi aqua populo defuit ad bibendum

14. Egressique de Alus in Raphidim fixere tentoria, ubi populo defuit aqua ad bibendum;

15. profectique de Raphidim castrametati sunt in deserto Sinai

15. profectique de Raphidim castrametati sunt in deserto Sinai.

16. sed et de solitudine Sinai egressi venerunt ad sepulchra Concupiscentiæ

16. Sed et de solitudine Sinai egressi venerunt ad Cibrottaava;

17. profectique de sepulchris Concupiscentiæ castrametati sunt in Aseroth

17. profectique de Cibrottaava castrametati sunt in Aseroth.

18. et de Aseroth venerunt in Rethma

18. Et de Aseroth venerunt in Rethma;

19. profectique de Rethma castrametati sunt in Remmonphares

19. profectique de Rethma castrametati sunt in Remmonphares.

20. unde egressi venerunt in Lebna

20. Unde egressi venerunt in Lebna;

21. et de Lebna castrametati sunt in Ressa

21. de Lebna castrametati sunt in Ressa;

22. egressi de Ressa venerunt in Ceelatha

22. egressique de Ressa venerunt in Ceelatha,

23. unde profecti castrametati sunt in monte Sepher

23. unde profecti castrametati sunt in monte Sepher.

24. egressi de monte Sepher venerunt in Arada

24. Egressi de monte Sepher venerunt in Arada;

25. inde proficiscentes castrametati sunt in Maceloth

25. inde proficiscentes castrametati sunt in Maceloth;

26. profectique de Maceloth venerunt in Thaath

26. profectique de Maceloth venerunt in Thahath;

27. de Thaath castrametati sunt in Thare

27. de Thahath castrametati sunt in Thare.

28. unde egressi fixerunt tentoria in Methca

28. Unde egressi fixere tentoria in Methca

29. et de Methca castrametati sunt in Esmona

29. et de Methca castrametati sunt in Hesmona;

30. profectique de Esmona venerunt in Moseroth

30. profectique de Hesmona venerunt in Moseroth.

31. et de Moseroth castrametati sunt in Banejacan

31. Et de Moseroth castrametati sunt in Beneiacan;

32. egressique de Banejacan venerunt in montem Gadgad

32. profectique de Beneiacan venerunt in montem Gadgad;

33. unde profecti castrametati sunt in Hietebatha

33. unde profecti castrametati sunt in Ietebatha.

34. et de Hietebatha venerunt in Ebrona

34. Et de Ietebatha venerunt in Ebrona;

35. egressique de Ebrona castrametati sunt in Asiongaber

35. egressique de Ebrona castrametati sunt in Asiongaber.

36. inde profecti venerunt in desertum Sin hæc est Cades

36. Inde profecti venerunt in desertum Sin, hoc est Cades.

37. egressique de Cades castrametati sunt in monte Hor in extremis finibus terræ Edom

37. Egressique de Cades castrametati sunt in monte Hor in extremis finibus terrae Edom.

38. ascenditque Aaron sacerdos montem Hor jubente Domino et ibi mortuus est anno quadragesimo egressionis filiorum Israël ex Ægypto mense quinto prima die mensis

38. Ascenditque Aaron sacerdos in montem Hor, iubente Domino, et ibi mortuus est anno quadragesimo egressionis filiorum Israel ex Aegypto, mense quinto, prima die mensis,

39. cum esset annorum centum viginti trium

39. cum esset annorum centum viginti trium.

40. audivitque Chananeus rex Arad qui habitabat ad meridiem in terra Chanaan venisse filios Israël

40. Audivitque Chananaeus rex Arad, qui habitabat in Nageb, in terra Chanaan, venisse filios Israel.

41. et profecti de monte Hor castrametati sunt in Salmona

41. Et profecti de monte Hor castrametati sunt in Salmona;

42. unde egressi venerunt in Phinon

42. unde egressi venerunt in Phinon.

43. profectique de Phinon castrametati sunt in Oboth

43. Profectique de Phinon castrametati sunt in Oboth;

44. et de Oboth venerunt in Jeabarim quæ est in finibus Moabitarum

44. et de Oboth venerunt in Ieabarim, quae est in finibus Moabitarum.

45. profectique de Jeabarim fixere tentoria in Dibongad

45. Profectique de Ieabarim fixere tentoria in Dibongad;

46. unde egressi castrametati sunt in Elmondeblathaim

46. unde egressi castrametati sunt in Elmondeblathaim.

47. egressi de Elmondeblathaim venerunt ad montes Abarim contra Nabo

47. Egressique de Elmondeblathaim venerunt ad montes Abarim contra Nabo.

48. profectique de montibus Abarim transierunt ad campestria Moab super Jordanem contra Hiericho

48. Profectique de montibus Abarim transierunt ad campestria Moab supra Iordanem contra Iericho;

49. ibique castrametati sunt de Bethsimon usque ad Belsattim in planioribus locis Moabitarum

49. ibique castrametati sunt de Bethiesimoth usque ad Abelsettim in campestribus Moab.

50. ubi locutus est Dominus ad Mosen

50. Ubi locutus est Dominus ad Moysen:

51. præcipe filiis Israël et dic ad eos quando transieritis Jordanem intrantes terram Chanaan

51. “Praecipe filiis Israel et dic ad eos: Quando transieritis Iordanem intrantes terram Chanaan,

52. disperdite cunctos habitatores regionis illius confringite titulos et statuas comminuite atque omnia excelsa vastate

52. disperdite cunctos habitatores terrae ante vos, confringite omnes imagines eorum et omnes statuas comminuite atque omnia excelsa vastate.

53. mundantes terram et habitantes in ea ego enim dedi vobis illam in possessionem

53. Possidebitis terram et habitabitis in ea. Ego enim dedi vobis illam in possessionem,

54. quam dividetis vobis sorte pluribus dabitis latiorem et paucis angustiorem singulis ut sors ceciderit ita tribuetur hereditas per tribus et familias possessio dividetur

54. quam dividetis inter tribus vestras. Maiori dabitis latiorem et minori angustiorem; singulis, ut sors ceciderit, ita tribuetur hereditas; per tribus et familias possessio dividetur.

55. sin autem nolueritis interficere habitatores terræ qui remanserint erunt vobis quasi clavi in oculis et lanceæ in lateribus et adversabuntur vobis in terra habitationis vestræ

55. Sin autem nolueritis expellere habitatores terrae, qui remanserint, erunt vobis quasi spinae in oculis vestris et sudes in lateribus, et adversabuntur vobis in terra habitationis vestrae;

56. et quicquid illis facere cogitaram vobis faciam

56. et, quidquid illis cogitaveram facere, vobis faciam”.



Read the Bible in a Year

Join our community and complete the entire Bible in 365 days. A structured and inspiring path to deepen your faith and knowledge of Scripture.