Mosaico decorativo

1. locutusque est Dominus ad Mosen dicens

1. Locutusque est Dominus ad Moysen dicens:

2. ulciscere prius filios Israël de Madianitis et sic colligeris ad populum tuum

2. “Ulciscere filios Israel de Madianitis et sic colligeris ad populum tuum”.

3. statimque Moses armate inquit ex vobis viros ad pugnam qui possint ultionem Domini expetere de Madianitis

3. Statimque Moyses: “Armate, inquit, ex vobis viros ad pugnam, qui possint ultionem Domini expetere de Madianitis.

4. mille viri de singulis tribubus eligantur Israël qui mittantur ad bellum

4. Mille viri de singulis tribubus eligantur ex Israel, qui mittantur ad bellum”.

5. dederuntque millenos de cunctis tribubus id est duodecim milia expeditorum ad pugnam

5. Dederuntque millenos de singulis tribubus, id est duodecim milia expeditorum ad pugnam,

6. quos misit Moses cum Finees filio Eleazari sacerdotis vasa quoque sancta et tubas ad clangendum tradidit ei

6. quos misit Moyses cum Phinees filio Eleazari sacerdotis. Vasa quoque sancta et tubas ad clangendum tradidit ei.

7. cumque pugnassent contra Madianitas atque vicissent omnes mares occiderunt

7. Cumque pugnassent contra Madianitas, sicut praeceperat Dominus Moysi, omnes mares occiderunt

8. et reges eorum Evi et Recem et Sur et Ur et Rebe quinque principes gentis Balaam quoque filium Beor interfecerunt gladio

8. et reges eorum Evi et Recem et Sur et Hur et Rebe, quinque principes gentis, Balaam quoque filium Beor interfecerunt gladio;

9. ceperuntque mulieres eorum et parvulos omniaque pecora et cunctam supellectilem quicquid habere potuerant depopulati sunt

9. ceperuntque mulieres eorum et parvulos. Omniaque pecora et cunctam supellectilem, quidquid habere potuerant, depopulati sunt:

10. tam urbes quam viculos et castella flamma consumpsit

10. tam urbes quam viculos et castra flamma consumpsit;

11. et tulerunt prædam et universa quæ ceperant tam ex hominibus quam ex jumentis

11. et tulerunt praedam et universa, quae ceperant, tam ex hominibus quam ex iumentis,

12. et adduxerunt ad Mosen et Eleazarum sacerdotem et ad omnem multitudinem filiorum Israël reliqua etiam utensilia portaverunt ad castra in campestribus Moab juxta Jordanem contra Hiericho

12. et adduxerunt captivos, spolia et praedam ad Moysen et Eleazarum sacerdotem et ad omnem congregationem filiorum Israel ad castra in campestribus Moab iuxta Iordanem contra Iericho.

13. egressi sunt autem Moses et Eleazar sacerdos et omnes principes synagogæ in occursum eorum extra castra

13. Egressi sunt autem Moyses et Eleazar sacerdos et omnes principes synagogae in occursum eorum extra castra.

14. iratusque Moses principibus exercitus tribunis et centurionibus qui venerant de bello

14. Iratusque Moyses principibus exercitus, tribunis et centurionibus, qui venerant de bello,

15. ait cur feminas reservastis

15. ait: “Cur omnes feminas reservastis?

16. nonne istæ sunt quæ deceperunt filios Israël ad suggestionem Balaam et prævaricari vos fecerunt in Domino super peccato Phogor unde et percussus est populus

16. Nonne istae sunt, quae deceperunt filios Israel ad suggestionem Balaam et praevaricari vos fecerunt in Dominum super peccato Phegor, unde et percussus est populus Domini?

17. ergo cunctos interficite quicquid est generis masculini etiam in parvulis et mulieres quæ noverunt viros in coitu jugulate

17. Ergo cunctos interficite parvulos generis masculini et omnes mulieres, quae noverunt viros in coitu, iugulate;

18. puellas autem et omnes feminas virgines reservate vobis

18. puellas autem et omnes feminas virgines reservate vobis.

19. et manete extra castra septem diebus qui occiderit hominem vel occisum tetigerit lustrabitur die tertio et septimo

19. Et vos manete extra castra septem diebus; qui occiderit hominem vel occisum tetigerit, lustrabitur die tertio et septimo, vos et captivi vestri.

20. et de omni præda sive vestimentum fuerit sive vas et aliquid in utensilia præparatum de caprarum pellibus et pilis et ligno expiabitur

20. Et de omni praeda, sive vestimentum fuerit sive aliquid in utensilia praeparatum de caprarum pellibus et pilis et ligno, lustrabitis”.

21. Eleazar quoque sacerdos ad viros exercitus qui pugnaverant sic locutus est hoc est præceptum legis quod mandavit Dominus Mosi

21. Eleazar quoque sacerdos ad viros exercitus, qui pugnaverant, sic locutus est: “Hoc est praeceptum legis, quod mandavit Dominus Moysi:

22. aurum et argentum et æs et ferrum et stagnum et plumbum

22. Aurum et argentum et aes et ferrum et stannum et plumbum,

23. et omne quod potest transire per flammas igne purgabitur quicquid autem ignem non potest sustinere aqua expiationis sanctificabitur

23. omne, quod potest transire per flammas, igne purgabitur; quidquid autem ignem non potest sustinere, aqua expiationis sanctificabitur.

24. et lavabitis vestimenta vestra die septimo et purificati postea castra intrabitis

24. Et lavabitis vestimenta vestra die septimo, et purificati postea castra intrabitis”.

25. dixitque Dominus ad Mosen

25. Dixit quoque Dominus ad Moysen:

26. tollite summam eorum quæ capta sunt ab homine usque ad pecus tu et Eleazar sacerdos et principes vulgi

26. “Tollite summam eorum, quae capta sunt, ab homine usque ad pecus, tu et Eleazar sacerdos et principes familiarum;

27. dividesque ex æquo prædam inter eos qui pugnaverunt et egressi sunt ad bellum et inter omnem reliquam multitudinem

27. dividesque ex aequo praedam inter eos, qui pugnaverunt egressique sunt ad bellum, et inter omnem congregationem.

28. et separabis partem Domino ab his qui pugnaverunt et fuerunt in bello unam animam de quingentis tam ex hominibus quam ex bubus et asinis et ovibus

28. Et separabis partem Domino ab his, qui pugnaverunt et fuerunt in bello, unam animam de quingentis tam ex hominibus quam ex bobus et asinis et ovibus

29. et dabis eam Eleazaro sacerdoti quia primitiæ Domini sunt

29. et dabis eam Eleazaro sacerdoti, quia praelibatio Domini sunt.

30. ex media quoque parte filiorum Israël accipies quinquagesimum caput hominum et boum et asinorum et ovium cunctarumque animantium et dabis ea Levitis qui excubant in custodiis tabernaculi Domini

30. Ex media quoque parte filiorum Israel accipies quinquagesimum caput hominum et boum et asinorum et ovium cunctorum animantium et dabis ea Levitis, qui excubant in custodiis habitaculi Domini”.

31. feceruntque Moses et Eleazar sicut præceperat Dominus

31. Feceruntque Moyses et Eleazar sacerdos, sicut praeceperat Dominus.

32. fuit autem præda quam exercitus ceperat ovium sescenta septuaginta quinque milia

32. Fuit autem praeda, quae supererat, quam exercitus ceperat, ovium sescenta septuaginta quinque milia,

33. boum septuaginta duo milia

33. boum septuaginta duo milia,

34. asinorum sexaginta milia et mille

34. asinorum sexaginta milia et mille,

35. animæ hominum sexus feminei quæ non cognoverant viros triginta duo milia

35. animae hominum sexus feminei, quae non cognoverant viros, triginta duo milia.

36. dataque est media pars his qui in prœlio fuerant ovium trecenta triginta septem milia quingenta

36. Dataque est media pars his, qui in proelio fuerant, ovium trecenta triginta septem milia quingentae,

37. e quibus in partem Domini supputatæ sunt oves sescentæ septuaginta quinque

37. e quibus in partem Domini supputatae sunt oves sescentae septuaginta quinque,

38. et de bubus triginta sex milibus boves septuaginta duo

38. et de bobus triginta sex milibus, boves septuaginta et duo,

39. de asinis triginta milibus quingentis asini sexaginta unus

39. de asinis triginta milibus quingentis, asini sexaginta unus,

40. de animabus hominum sedecim milibus cesserunt in partem Domini triginta duæ animæ

40. de animabus hominum sedecim milibus, cesserunt in partem Domini triginta duae animae.

41. tradiditque Moses numerum primitiarum Domini Eleazaro sacerdoti sicut ei fuerat imperatum

41. Tradiditque Moyses tributum praelibationis Domini Eleazaro sacerdoti, sicut fuerat ei imperatum.

42. ex media parte filiorum Israël quam separaverat his qui in prœlio fuerant

42. Ex media vero parte filiorum Israel, quam separaverat a parte eorum, qui in proelio fuerant,

43. de media vero parte quæ contigerat reliquæ multitudini id est de ovium trecentis triginta septem milibus quingentis

43. de hac media parte, quae contigerat congregationi, id est de ovibus trecentis triginta septem milibus quingentis

44. et de bubus triginta sex milibus

44. et de bobus triginta sex milibus

45. et de asinis triginta milibus quingentis

45. et de asinis triginta milibus quingentis

46. et de hominibus sedecim milibus

46. et de hominibus sedecim milibus,

47. tulit Moses quinquagesimum caput et dedit Levitis qui excubant in tabernaculo Domini sicut præceperat Dominus

47. tulit Moyses quinquagesimum caput et dedit Levitis, qui excubabant in habitaculo Domini, sicut praeceperat Dominus.

48. cumque accessissent principes exercitus ad Mosen et tribuni centurionesque dixerunt

48. Cumque accessissent principes exercitus ad Moysen, tribuni centurionesque, dixerunt:

49. nos servi tui recensuimus numerum pugnatorum quos habuimus sub manu nostra et ne unus quidem defuit

49. “Nos servi tui recensuimus numerum pugnatorum, quos habuimus sub manu nostra, et ne unus quidem defuit.

50. ob hanc causam offerimus in donariis Domini singuli quod in præda auri potuimus invenire periscelides et armillas anulos et dextralia ac murenulas ut depreceris pro nobis Dominum

50. Ob hanc causam offerimus in donariis Domini singuli, quod auri potuimus invenire, periscelidas et armillas, anulos et inaures ac muraenulas, ad placandum pro nobis Dominum”.

51. susceperuntque Moses et Eleazar sacerdos omne aurum in diversis speciebus

51. Susceperuntque Moyses et Eleazar sacerdos aurum in diversis speciebus;

52. pondo sedecim milia septingentos quinquaginta siclos a tribunis et centurionibus

52. omne aurum, quod elevaverunt Domino, pondo sedecim milia septingentos quinquaginta siclos, a tribunis et centurionibus.

53. unusquisque enim quod in præda rapuerat suum erat

53. Unusquisque enim, quod in praeda rapuerat, suum erat.

54. et susceptum intulerunt in tabernaculum testimonii in monumentum filiorum Israël coram Domino

54. Et susceptum intulerunt in tabernaculum conventus in monumentum filiorum Israel coram Domino.



Read the Bible in a Year

Join our community and complete the entire Bible in 365 days. A structured and inspiring path to deepen your faith and knowledge of Scripture.