Mosaico decorativo

1. locutus est Dominus ad Mosen dicens

1. Locutusque est Dominus ad Moysen dicens:

2. fac tibi duas tubas argenteas ductiles quibus convocare possis multitudinem quando movenda sunt castra

2. “Fac tibi duas tubas argenteas ductiles, quibus convocare possis congregationem, quando movenda sunt castra.

3. cumque increpueris tubis congregabitur ad te omnis turba ad ostium fœderis tabernaculi

3. Cumque increpueris tubis, congregabitur ad te omnis turba ad ostium tabernaculi conventus.

4. si semel clangueris venient ad te principes et capita multitudinis Israël

4. Si semel clangueris, venient ad te principes et capita congregationis Israel;

5. sin autem prolixior atque concisus clangor increpuerit movebunt castra primi qui sunt ad orientalem plagam

5. si autem prolixior clangor increpuerit, movebunt castra primi, qui sunt ad orientalem plagam;

6. in secundo autem sonitu et pari ululatu tubæ levabunt tentoria qui habitant ad meridiem et juxta hunc modum reliqui facient ululantibus tubis in profectione

6. in secundo autem sonitu et pari ululatu tubae levabunt tentoria, qui habitant ad meridiem, et iuxta hunc modum reliqui facient, ululantibus tubis in profectionem.

7. quando autem congregandus est populus simplex tubarum clangor erit et non concise ululabunt

7. Quando autem congregandus est populus, simplex tubarum clangor erit, et non ululabunt.

8. filii Aaron sacerdotes clangent tubis eritque hoc legitimum sempiternum in generationibus vestris

8. Filii autem Aaron sacerdotes clangent tubis. Eritque hoc vobis legitimum sempiternum in generationibus vestris.

9. si exieritis ad bellum de terra vestra contra hostes qui dimicant adversum vos clangetis ululantibus tubis et erit recordatio vestri coram Domino Deo vestro ut eruamini de manibus inimicorum vestrorum

9. Si exieritis ad bellum in terra vestra contra hostes, qui dimicant adversum vos, clangetis ululantibus tubis; et erit recordatio vestri coram Domino Deo vestro, ut eruamini de manibus inimicorum vestrorum.

10. si quando habebitis epulum et dies festos et kalendas canetis tubis super holocaustis et pacificis victimis ut sint vobis in recordationem Dei vestri ego Dominus Deus vester

10. Si quando habebitis epulum et dies festos et calendas, canetis tubis super holocaustis vestris et pacificis victimis, ut sint vobis in recordationem Dei vestri. Ego Dominus Deus vester”.

11. anno secundo mense secundo vicesima die mensis elevata est nubes de tabernaculo fœderis

11. Anno secundo, mense secundo, vicesima die mensis elevata est nubes de habitaculo testimonii;

12. profectique sunt filii Israël per turmas suas de deserto Sinai et recubuit nubes in solitudine Pharan

12. profectique sunt filii Israel per migrationes suas de deserto Sinai, et recubuit nubes in solitudine Pharan.

13. moveruntque castra primi juxta imperium Domini in manu Mosi

13. Moveruntque castra prima vice, iuxta imperium Domini in manu Moysi.

14. filii Juda per turmas suas quorum princeps erat Naasson filius Aminadab

14. Elevatum est primum vexillum castrorum filiorum Iudae per turmas suas, quorum princeps erat Naasson filius Aminadab;

15. in tribu filiorum Isachar fuit princeps Nathanaël filius Suar

15. et super turmam tribus filiorum Issachar fuit princeps Nathanael filius Suar;

16. in tribu Zabulon erat princeps Heliab filius Helon

16. et super turmam tribus Zabulon erat princeps Eliab filius Helon.

17. depositumque est tabernaculum quod portantes egressi sunt filii Gerson et Merari

17. Depositumque est habitaculum, quod portantes egressi sunt filii Gerson et Merari.

18. profectique sunt et filii Ruben per turmas et ordinem suum quorum princeps erat Helisur filius Sedeur

18. Profectum est vexillum castrorum filiorum Ruben per turmas suas, et super turbam suam princeps erat Elisur filius Sedeur.

19. in tribu autem filiorum Symeon princeps fuit Salamihel filius Surisaddai

19. Super turmam autem tribus filiorum Simeon princeps fuit Salamiel filius Surisaddai.

20. porro in tribu Gad erat princeps Heliasaph filius Duhel

20. Porro super turmam tribus filiorum Gad erat princeps Eliasaph filius Deuel.

21. profectique sunt et Caathitæ portantes sanctuarium tamdiu tabernaculum portabatur donec venirent ad erectionis locum

21. Profectique sunt et Caathitae portantes sanctuarium. Et erectum est habitaculum, antequam venirent.

22. moverunt castra et filii Ephraim per turmas suas in quorum exercitu princeps erat Helisama filius Ammiud

22. Elevatum est vexillum castrorum filiorum Ephraim per turmas suas, in quorum exercitu princeps erat Elisama filius Ammiud.

23. in tribu autem filiorum Manasse princeps fuit Gamalihel filius Phadassur

23. Et super turmam tribus filiorum Manasse princeps fuit Gamaliel filius Phadassur;

24. et in tribu Beniamin dux Abidan filius Gedeonis

24. et super turmam tribus filiorum Beniamin erat dux Abidan filius Gedeonis.

25. novissimi castrorum omnium profecti sunt filii Dan per turmas suas in quorum exercitu princeps fuit Ahiezer filius Amisaddai

25. Novissime elevatum est vexillum castrorum filiorum Dan per turmas suas, in quorum exercitu princeps fuit Ahiezer filius Ammisaddai.

26. in tribu autem filiorum Aser erat princeps Phagaihel filius Ochran

26. Et super turmam tribus filiorum Aser erat princeps Phegiel filius Ochran;

27. et in tribu filiorum Nepthalim princeps Achira filius Henan

27. et super turmam tribus filiorum Nephthali princeps fuit Ahira filius Enan.

28. hæc sunt castra et profectiones filiorum Israël per turmas suas quando egrediebantur

28. Hae sunt profectiones filiorum Israel per turmas suas, quando egrediebantur.

29. dixitque Moses Hobab filio Rahuhel Madianiti cognato suo proficiscimur ad locum quem Dominus daturus est nobis veni nobiscum ut benefaciamus tibi quia Dominus bona promisit Israheli

29. Dixitque Moyses Hobab filio Raguel Madianitae cognato suo: “Proficiscimur ad locum, quem Dominus daturus est nobis; veni nobiscum, ut benefaciamus tibi, quia Dominus bona promisit Israeli”.

30. cui ille respondit non vadam tecum sed revertar in terram meam in qua natus sum

30. Cui ille respondit: “Non vadam tecum, sed revertar in terram meam, in qua natus sum”.

31. et ille noli inquit nos relinquere tu enim nosti in quibus locis per desertum castra ponere debeamus et eris ductor noster

31. Et ille: “Noli, inquit, nos relinquere; tu enim nosti in quibus locis per desertum castra ponere debeamus, et eris ductor noster.

32. cumque nobiscum veneris quicquid optimum fuerit ex opibus quas nobis traditurus est Dominus dabimus tibi

32. Cumque nobiscum veneris, quidquid optimum fuerit ex opibus, quas nobis traditurus est Dominus, dabimus tibi”.

33. profecti sunt ergo de monte Domini via trium dierum arcaque fœderis Domini præcedebat eos per dies tres providens castrorum locum

33. Profecti sunt ergo de monte Domini viam trium dierum; arcaque foederis Domini praecedebat eos per dies tres providens castrorum locum.

34. nubes quoque Domini super eos erat per diem cum incederent

34. Nubes quoque Domini super eos erat per diem, cum incederent.

35. cumque elevaretur arca dicebat Moses surge Domine et dissipentur inimici tui et fugiant qui oderunt te a facie tua

35. Cumque elevaretur arca, dicebat Moyses: “Surge, Domine, et dissipentur inimici tui; et fugiant, qui oderunt te, a facie tua”.

36. cum autem deponeretur ajebat revertere Domine ad multitudinem exercitus Israël

36. Cum autem deponeretur, aiebat: “Revertere, Domine, ad multitudinem exercitus Israel”.



Read the Bible in a Year

Join our community and complete the entire Bible in 365 days. A structured and inspiring path to deepen your faith and knowledge of Scripture.