Mosaico decorativo

1. Et erat vir habitans in Babylone, et nomen eius Ioakim

1. Et erat vir habitans in Ba bylone, et nomen eius Ioa chim;

2. Et accepit uxorem nomine Susannam, filiam Helciæ pulchram nimis, et timentem Deum

2. et accepit uxorem nomine Susannam, filiam Helciae, pulchram nimis et timentem Dominum;

3. parentes enim illius, cum essent iusti, erudierunt filiam suam secundum legem Moysi.

3. parentes enim illius, cum essent iusti, erudierunt filiam suam secundum legem Moysis.

4. Erat autem Ioakim dives valde, et erat ei pomarium vicinum domui suæ et ad ipsum confluebant Iudæi, eo quod esset honorabilior omnium.

4. Erat autem Ioachim dives valde, et erat ei pomerium vicinum domui suae; et ad ipsum confluebant Iudaei, eo quod esset honorabilior omnium.

5. Et constituti sunt de populo duo senes iudices in illo anno de quibus locutus est Dominus Quia egressa est iniquitas de Babylone a senioribus iudicibus, qui videbantur regere populum.

5. Et constituti sunt de populo duo senes iudices in anno illo, de quibus locutus est Dominus quia egressa est iniquitas de Babylone a senibus iudicibus, qui videbantur regere populum.

6. Isti frequentabant domum Ioakim, et veniebant ad eos omnes, qui habebant iudicia.

6. Isti frequentabant domum Ioachim, et veniebant ad eos omnes, qui habebant iudicia.

7. Cum autem populus revertisset per meridiem, ingrediebatur Susanna, et deambulabat in pomario viri sui.

7. Cum autem populus revertisset per meridiem, ingrediebatur Susanna et deambulabat in pomerio viri sui.

8. Et videbant eam senes quotidie ingredientem, et deambulantem et exarserunt in concupiscentiam eius

8. Et videbant eam duo senes cotidie ingredientem et deambulantem et facti sunt in concupiscentia eius

9. et everterunt sensum suum, et declinaverunt oculos suos ut non viderent caëlum, neque recordarentur iudiciorum iustorum.

9. et everterunt sensum suum et declinaverunt oculos suos, ut non viderent caelum neque recordarentur iudiciorum iustorum.

10. Erant ergo ambo vulnerati amore eius, nec indicaverunt sibi vicissim dolorem suum

10. Erant ergo ambo vulnerati amore eius nec indicaverunt sibi vicissim dolorem suum;

11. erubescebant enim indicare sibi concupiscentiam suam, volentes concumbere cum ea

11. erubescebant enim indicare concupiscentiam suam, volentes concumbere cum ea.

12. et observabant quotidie solicitius videre eam. Dixitque alter ad alterum

12. Et observabant cotidie sollicitius videre eam. Dixitque alter ad alterum:

13. Eamus domum, quia hora prandii est. Et egressi recesserunt a se.

13. “Eamus domum, quia prandi hora est”. Et egressi recesserunt a se.

14. Cumque revertissent, venerunt in unum et sciscitantes ab invicem causam, confessi sunt concupiscentiam suam et tunc in communi statuerunt tempus, quando eam possent invenire solam.

14. Cumque revertissent, venerunt in unum et, sciscitantes ab invicem causam, confessi sunt concupiscentiam suam; et tunc in commune statuerunt tempus, quando eam possent invenire solam.

15. Factum est autem, cum observarent diem aptum, ingressa est aliquando sicut heri et nudiustertius, cum duabus solis puellis, voluitque lavari in pomario æstus quippe erat

15. Factum est autem, cum observarent diem aptum, ingressa est aliquando sicut heri et nudiustertius cum duabus solis puellis voluitque lavari in pomerio, aestus quippe erat.

16. et non erat ibi quisquam, præter duos senes absconditos, et contemplantes eam.

16. Et non erat ibi quisquam, praeter duos senes absconditos et contemplantes eam.

17. Dixit ergo puellis Afferte mihi oleum, et smigmata, et ostia pomarii claudite, ut laver.

17. Dixit ergo puellis: “Afferte mihi oleum et smegmata et ostia pomerii claudite, ut laver”.

18. Et fecerunt sicut præceperat clauseruntque ostia pomarii, et egressæ sunt per posticum ut afferrent quæ iusserat. nesciebantque senes intus esse absconditos.

18. Et fecerunt, sicut praeceperat; clauseruntque ostia pomerii et egressae sunt per posticium, ut afferrent, quae iusserat; nesciebantque senes intus esse absconditos.

19. Cum autem egressæ essent puellæ, surrexerunt duo senes, et accurrerunt ad eam, et dixerunt

19. Cum autem egressae essent puellae, surrexerunt duo senes et accurrerunt ad eam et dixerunt:

20. Ecce ostia pomarii clausa sunt, et nemo nos videt, et nos in concupiscentia tui sumus quam ob rem assentire nobis, et commiscere nobiscum.

20. “Ecce ostia pomerii clausa sunt, et nemo nos videt, et in concupiscentia tui sumus; quam ob rem assentire nobis et commiscere nobiscum.

21. quod si nolueris, dicemus contra te testimonium, quod fuerit tecum iuvenis, et ob hanc causam emiseris puellas a te.

21. Quod si nolueris, dicemus testimonium contra te, quod fuerit tecum iuvenis et ob hanc causam emiseris puellas a te”.

22. Ingemuit Susanna, et ait Angustiæ sunt mihi undique si enim hoc egero, mors mihi est si autem non egero, non effugiam manus vestras.

22. Ingemuit Susanna et ait: “Angustiae sunt mihi undique: si enim hoc egero, mors mihi est; si autem non egero, non effugiam manus vestras;

23. Sed melius est mihi absque opere incidere in manus vestras, quam peccare in conspectu Domini.

23. sed melius mihi est absque opere incidere in manus vestras quam peccare in conspectu Domini”.

24. Et exclamavit voce magna Susanna exclamaverunt autem et senes adversus eam.

24. Et exclamavit voce magna Susanna; exclamaverunt autem et senes adversus eam,

25. Et cucurrit unus ad ostia pomarii, et aperuit.

25. et, cum cucurrisset unus, aperuit ostia pomerii.

26. Cum ergo audissent clamorem famuli domus in pomario, irruerunt per posticum ut viderent quidnam esset.

26. Cum ergo audissent clamorem in pomerio famuli domus, irruerunt per posticam, ut viderent quidnam esset ei.

27. Postquam autem senes locuti sunt, erubuerunt servi vehementer quia numquam dictus fuerat sermo huiuscemodi de Susanna. Et facta est dies crastina.

27. Postquam autem senes locuti sunt sermones suos, erubuerunt servi vehementer, quia numquam dictus fuerat sermo huiuscemodi de Susanna. Et factum est die crastina,

28. Cumque venisset populus ad Ioakim virum eius, venerunt et duo presbyteri pleni iniqua cogitatione adversus Susannam ut interficerent eam.

28. cum venisset populus ad virum eius Ioachim, venerunt et duo presbyteri pleni iniqua cogitatione adversum Susannam, ut interficerent eam;

29. Et dixerunt coram populo Mittite ad Susannam filiam Helciæ uxorem Ioakim. Et statim miserunt.

29. et dixerunt coram populo: “Mittite ad Susannam, filiam Helciae, quae est uxor Ioachim”; et miserunt.

30. Et venit cum parentibus, et filiis, et universis cognatis suis.

30. Et venit cum parentibus et filiis et universis cognatis suis.

31. Porro Susanna erat delicata nimis, et pulchra specie.

31. Porro Susanna erat delicata nimis et pulchra specie.

32. At iniqui illi iusserunt ut discooperiretur (erat enim cooperta) ut vel sic satiarentur decore eius.

32. At iniqui illi iusserunt, ut discooperiretur — erat enim cooperta — ut satiarentur decore eius.

33. Flebant igitur sui, et omnes qui noverant eam.

33. Flebant igitur sui et omnes, qui videbant eam.

34. Consurgentes autem duo presbyteri in medio populi, posuerunt manus suas super caput eius.

34. Consurgentes autem duo presbyteri in medio populi, posuerunt manus super caput eius;

35. Quæ flens suspexit ad caëlum erat enim cor eius fiduciam habens in Domino.

35. quae flens suspexit ad caelum: erat enim cor eius fiduciam habens in Domino.

36. Et dixerunt presbyteri Cum deambularemus in pomario soli, ingressa est hæc cum duabus puellis et clausit ostia pomarii, et dimisit a se puellas.

36. Et dixerunt presbyteri: “Cum deambularemus in pomerio soli, ingressa est haec cum duabus puellis et clausit ostia pomerii et dimisit puellas;

37. Venitque ad eam adolescens, qui erat absconditus, et concubuit cum ea.

37. venitque ad eam adulescens, qui erat absconditus, et concubuit cum ea.

38. Porro nos cum essemus in angulo pomarii, videntes iniquitatem, cucurrimus ad eos, et vidimus eos pariter commisceri.

38. Porro nos cum essemus in angulo pomerii, videntes iniquitatem cucurrimus ad eos et vidimus eos commisceri.

39. Et illum quidem non quivimus comprehendere, quia fortior nobis erat, et apertis ostiis exilivit

39. Et illum quidem non quivimus comprehendere, quia fortior nobis erat et, apertis ostiis, exilivit.

40. hanc autem cum apprehendissemus, interrogavimus, quisnam esset adolescens, et noluit indicare nobis huius rei testes sumus.

40. Hanc autem cum apprehendissemus, interrogavimus, quisnam esset adulescens, et noluit indicare nobis. Huius rei testes sumus”.

41. Credidit eis multitudo quasi senibus et iudicibus populi, et condemnaverunt eam ad mortem.

41. Credidit eis multitudo quasi senibus populi et iudicibus, et condemnaverunt eam ad mortem.

42. Exclamavit autem voce magna Susanna, et dixit Deus æterne, qui absconditorum es cognitor, qui nosti omnia antequam fiant,

42. Exclamavit autem voce magna Susanna et dixit: “Deus aeterne, qui absconditorum es cognitor, qui nosti omnia antequam fiant,

43. tu scis quoniam falsum testimonium tulerunt contra me et ecce morior, cum nihil horum fecerim, quæ isti malitiose composuerunt adversum me.

43. tu scis quoniam falsum contra me tulerunt testimonium; et ecce morior, cum nihil horum fecerim, quae isti malitiose composuerunt adversum me”.

44. Exaudivit autem Dominus vocem eius.

44. Exaudivit autem Dominus vocem eius.

45. Cumque duceretur ad mortem, suscitavit Dominus spiritum sanctum pueri iunioris, cuius nomen Daniel

45. Cumque duceretur ad mortem, suscitavit Deus spiritum sanctum pueri iunioris, cuius nomen Daniel;

46. Et exclamavit voce magna Mundus ego sum a sanguine huius.

46. et exclamavit voce magna: “Innocens ego sum a sanguine huius”.

47. Et conversus omnis populus ad eum, dixit Quis est iste sermo, quem tu locutus es?

47. Et conversus omnis populus ad eum dixit: “Quis est iste sermo, quem tu locutus es?”.

48. Qui cum staret in medio eorum, ait Sic fatui filii Israël, non iudicantes, neque quod verum est cognoscentes, condemnastis filiam Israël?

48. Qui cum staret in medio eorum, ait: “Sic fatui, filii Israel? Non iudicantes neque, quod verum est, cognoscentes, condemnastis filiam Israel!

49. Revertimini ad iudicium, quia falsum testimonium locuti sunt adversus eam.

49. Revertimini ad iudicium, quia falsum testimonium locuti sunt adversum eam”.

50. Reversus est ergo populus cum festinatione, et dixerunt ei senes Veni, et sede in medio nostrum, et indica nobis quia tibi Deus dedit honorem senectutis.

50. Reversus est ergo omnis populus cum festinatione, et dixerunt ei senes: “Veni et sede in medio nostrum et indica nobis, quia tibi dedit Deus honorem senectutis”.

51. Et dixit ad eos Daniel Separate illos ab invicem procul, et diiudicabo eos.

51. Et dixit ad eos Daniel: “Separate illos ab invicem procul, et diiudicabo eos”.

52. Cum ergo divisi essent alter ab altero, vocavit unum de eis, et dixit ad eum Inveterate dierum malorum, nunc venerunt peccata tua, quæ operabaris prius

52. Cum ergo divisi essent alter ab altero, vocavit unum de eis et dixit ad eum: “Inveterate dierum malorum, nunc venerunt peccata tua, quae operabaris prius,

53. iudicans iudicia iniusta, innocentes opprimens, et dimittens noxios, dicente Domino Innocentem et iustum non interficies.

53. iudicans iudicia iniusta, innocentes opprimens et dimittens noxios, dicente Domino: “Innocentem et iustum non interficies”.

54. Nunc ergo si vidisti eam, dic sub qua arbore videris eos colloquentes sibi. Qui ait Sub schino.

54. Nunc ergo, si vidisti eam, dic sub qua arbore videris eos loquentes sibi”. Qui ait: “Sub schino”.

55. Dixit autem Daniel Recte mentitus es in caput tuum Ecce enim Angelus Dei accepta sententia ab eo, scindet te medium.

55. Dixit autem Daniel: “Recte mentitus es in caput tuum; ecce enim angelus Dei, accepta sententia a Deo, scindet te medium”.

56. Et, amoto eo, iussit venire alium, et dixit ei Semen Chanaan, et non Iuda, species decepit te, et concupiscentia subvertit cor tuum

56. Et amoto eo, iussit adduci alium et dixit ei: “Semen Chanaan et non Iudae, species decepit te, et concupiscentia subvertit cor tuum.

57. sic faciebatis filiabus Israël, et illæ timentes loquebantur vobis sed filia Iuda non sustinuit iniquitatem vestram.

57. Sic faciebatis filiabus Israel, et illae timentes loquebantur vobis, sed non filia Iudae sustinuit iniquitatem vestram.

58. Nunc ergo dic mihi, sub qua arbore comprehenderis eos loquentes sibi. Qui ait Sub prino.

58. Nunc ergo dic mihi sub qua arbore comprehenderis eos colloquentes sibi”. Qui ait: “Sub prino”.

59. Dixit autem ei Daniel Recte mentitus es et tu in caput tuum manet enim Angelus Domini, gladium habens, ut secet te medium, et interficiat vos.

59. Dixit autem ei Daniel: “Recte mentitus es et tu in caput tuum; manet enim angelus Dei, gladium habens, ut secet te medium et interficiat vos”.

60. Exclamavit itaque omnis cœtus voce magna, et benedixerunt Deum, qui salvat sperantes in se.

60. Exclamavit itaque omnis coetus voce magna et benedixerunt Deo, qui salvat sperantes in se.

61. Et consurrexerunt adversus duos presbyteros (convicerat enim eos Daniel ex ore suo falsum dixisse testimonium) feceruntque eis sicut male egerant adversus proximum,

61. Et consurrexerunt adversum duos presbyteros — convicerat enim eos Daniel ex ore suo falsum dixisse testimonium — feceruntque eis, sicut male egerant adversum proximum,

62. ut facerent secundum legem Moysi et interfecerunt eos, et salvatus est sanguis innoxius in die illa.

62. ut facerent secundum legem Moysis; et interfecerunt eos, et salvatus est sanguis innoxius in die illa.

63. Helcias autem et uxor eius laudaverunt Deum pro filia sua Susanna cum Ioakim marito eius, et cognatis omnibus, quia non esset inventa in ea res turpis.

63. Helcias autem et uxor eius laudaverunt Deum pro filia sua Susanna, cum Ioachim marito eius et cognatis omnibus, quia non esset inventa in ea res turpis.

64. Daniel autem factus est magnus in conspectu populi a die illa, et deinceps.

64. Daniel autem factus est magnus in conspectu populi a die illa et deinceps.

65. Et rex Astyages appositus est ad patres suos, et suscepit Cyrus Perses regnum eius.

65.



Die Bibel in einem Jahr lesen

Werde Teil unserer Community und lese die gesamte Bibel in 365 Tagen. Ein strukturierter und inspirierender Weg, deinen Glauben und deine Bibelkenntnis zu vertiefen.