Mosaico decorativo

1. accesserunt autem filiæ Salphaad filii Epher filii Galaad filii Machir filii Manasse qui fuit filius Joseph quarum sunt nomina Maala et Noa et Egla et Melcha et Thersa

1. Accesserunt autem filiae Sal phaad filii Hepher filii Ga laad filii Machir filii Manasse, e cognationibus Manasse, qui fuit filius Ioseph, quarum sunt nomina: Maala et Noa et Hegla et Melcha et Thersa.

2. steteruntque coram Mosen et Eleazaro sacerdote et cunctis principibus populi ad ostium tabernaculi fœderis atque dixerunt

2. Steteruntque coram Moyse et Eleazaro sacerdote et principibus et cuncta congregatione ad ostium tabernaculi conventus atque dixerunt:

3. pater noster mortuus est in deserto nec fuit in seditione quæ concitata est contra Dominum sub Core sed in peccato suo mortuus est hic non habuit mares filios cur tollitur nomen illius de familia sua quia non habet filium date nobis possessionem inter cognatos patris nostri

3. “Pater noster mortuus est in deserto, nec fuit in seditione, quae concitata est contra Dominum sub Core, sed in peccato suo mortuus est; hic non habuit mares filios.

4. rettulitque Moses causam earum ad judicium Domini

4. Cur tollitur nomen illius de familia sua, quia non habuit filium? Date nobis possessionem inter fratres patris nostri”.

5. qui dixit ad eum

5. Rettulitque Moyses causam earum ad iudicium Domini,

6. justam rem postulant filiæ Salphaad da eis possessionem inter cognatos patris sui et ei in hereditate succedant

6. qui dixit ad eum:

7. ad filios autem Israël loqueris hæc

7. “Iustam rem postulant filiae Salphaad. Da eis possessionem inter fratres patris sui, et ei in hereditatem succedant.

8. homo cum mortuus fuerit absque filio ad filiam ejus transibit hereditas

8. Ad filios autem Israel loqueris haec: Homo cum mortuus fuerit absque filio, ad filiam eius transibit hereditas;

9. si filiam non habuerit habebit successores fratres suos

9. si filiam non habuerit, habebit successores fratres suos.

10. quod si et fratres non fuerint dabitis hereditatem fratribus patris ejus

10. Quod si et fratres non fuerint, dabitis hereditatem fratribus patris eius.

11. sin autem nec patruos habuerit dabitur hereditas his qui ei proximi sunt eritque hoc filiis Israël sanctum lege perpetua sicut præcepit Dominus Mosi

11. Sin autem nec patruos habuerit, dabitur hereditas illi, qui ei proximus est e cognatione sua; possidebitque eam. Eritque hoc filiis Israel sanctum lege perpetua, sicut praecepit Dominus Moysi”.

12. dixit quoque Dominus ad Mosen ascende in montem istum Abarim et contemplare inde terram quam daturus sum filiis Israël

12. Dixit quoque Dominus ad Moysen: “Ascende in montem istum Abarim et contemplare inde terram, quam daturus sum filiis Israel.

13. cumque videris eam ibis et tu ad populum tuum sicut ivit frater tuus Aaron

13. Cumque videris eam, ibis et tu ad populum tuum, sicut ivit frater tuus Aaron,

14. quia offendistis me in deserto Sin in contradictione multitudinis nec sanctificare me voluistis coram ea super aquas hæ sunt aquæ Contradictionis in Cades deserti Sin

14. quia offendistis me in deserto Sin in contradictione congregationis, nec sanctificare me voluistis coram ea super aquas”. Hae sunt aquae Meribathcades deserti Sin.

15. cui respondit Moses

15. Cui respondit Moyses:

16. provideat Dominus Deus spirituum omnis carnis hominem qui sit super multitudinem hanc

16. “Provideat Dominus, Deus spirituum omnis carnis, hominem, qui sit super congregationem hanc

17. et possit exire et intrare ante eos et educere illos vel introducere ne sit populus Domini sicut oves absque pastore

17. et possit exire et intrare ante eos et educere eos vel introducere, ne sit populus Domini sicut oves absque pastore”.

18. dixitque Dominus ad eum tolle Josue filium Nun virum in quo est spiritus et pone manum tuam super eum

18. Dixitque Dominus ad eum: “Tolle Iosue filium Nun, virum in quo est spiritus; et pone manum tuam super eum,

19. qui stabit coram Eleazaro sacerdote et omni multitudine

19. quem statues coram Eleazaro sacerdote et omni congregatione et dabis ei praecepta, cunctis videntibus,

20. et dabis ei præcepta cunctis videntibus et partem gloriæ tuæ ut audiat eum omnis synagoga filiorum Israël

20. et partem gloriae tuae, ut audiat eum omnis synagoga filiorum Israel.

21. pro hoc si quid agendum erit Eleazar sacerdos consulet Dominum ad verbum ejus egredietur et ingredietur ipse et omnes filii Israël cum eo et cetera multitudo

21. Stabit coram Eleazaro sacerdote, qui pro eo iudicium Urim consulet Dominum. Ad verbum eius egredietur et ingredietur ipse et omnes filii Israel cum eo, cuncta congregatio”.

22. fecit Moses ut præceperat Dominus cumque tulisset Josue statuit eum coram Eleazaro sacerdote et omni frequentia populi

22. Fecit Moyses, ut praeceperat Dominus. Cumque tulisset Iosue, statuit eum coram Eleazaro sacerdote et omni frequentia populi;

23. et inpositis capiti ejus manibus cuncta replicavit quæ mandaverat Dominus

23. et, impositis capiti eius manibus, constituit eum, sicut mandaverat Dominus per manum Moysi.



Die Bibel in einem Jahr lesen

Werde Teil unserer Community und lese die gesamte Bibel in 365 Tagen. Ein strukturierter und inspirierender Weg, deinen Glauben und deine Bibelkenntnis zu vertiefen.