Mosaico decorativo

1. quod cum audisset Chananeus rex Arad qui habitabat ad meridiem venisse scilicet Israël per exploratorum viam pugnavit contra illum et victor existens duxit ex eo prædam

1. Quod cum audisset Chana naeus rex Arad, qui habita bat in Nageb, venisse scilicet Israel per viam Atarim, pugnavit contra illum et duxit ex eo captivos.

2. at Israël voto se Domino obligans ait si tradideris populum istum in manu mea delebo urbes ejus

2. At Israel voto se Domino obligans ait: “Si tradideris populum istum in manu mea, delebo urbes eius”.

3. exaudivitque Dominus preces Israël et tradidit Chananeum quem ille interfecit subversis urbibus ejus et vocavit nomen loci illius Horma id est anathema

3. Exaudivitque Dominus preces Israel et tradidit Chananaeum, quem ille interfecit, subversis urbibus eius, et vocavit nomen loci illius Horma.

4. profecti sunt autem et de monte Or per viam quæ ducit ad mare Rubrum ut circumirent terram Edom et tædere cœpit populum itineris ac laboris

4. Profecti sunt autem et de monte Hor per viam, quae ducit ad mare Rubrum, ut circumirent terram Edom. Et taedere coepit populum itineris.

5. locutusque contra Deum et Mosen ait cur eduxisti nos de Ægypto ut moreremur in solitudine deest panis non sunt aquæ anima nostra jam nausiat super cibo isto levissimo

5. Locutusque contra Deum et Moysen ait: “Cur eduxisti nos de Aegypto, ut moreremur in solitudine? Deest panis, non sunt aquae; anima nostra iam nauseat super cibo isto levissimo”.

6. quam ob rem misit Dominus in populum ignitos serpentes ad quorum plagas et mortes plurimorum

6. Quam ob rem misit Dominus in populum ignitos serpentes, qui mordebant populum, et mortuus est populus multus ex Israel.

7. venerunt ad Mosen atque dixerunt peccavimus quia locuti sumus contra Dominum et te ora ut tollat a nobis serpentes oravit Moses pro populo

7. Et venerunt ad Moysen atque dixerunt: “Peccavimus, quia locuti sumus contra Dominum et te; ora, ut tollat a nobis serpentes”. Oravitque Moyses pro populo.

8. et locutus est Dominus ad eum fac serpentem et pone eum pro signo qui percussus aspexerit eum vivet

8. Et locutus est Dominus ad eum: “Fac serpentem ignitum et pone eum pro signo: qui percussus aspexerit eum, vivet”.

9. fecit ergo Moses serpentem æneum et posuit pro signo quem cum percussi aspicerent sanabantur

9. Fecit ergo Moyses serpentem aeneum et posuit eum pro signo; quem cum percussi aspicerent, sanabantur.

10. profectique filii Israël castrametati sunt in Oboth

10. Profectique filii Israel castrametati sunt in Oboth,

11. unde egressi fixere tentoria in Hieabarim in solitudine quæ respicit Moab contra orientalem plagam

11. unde egressi fixere tentoria in Ieabarim, in solitudine, quae respicit Moab contra orientalem plagam.

12. et inde moventes venerunt ad torrentem Zared

12. Et inde moventes venerunt ad torrentem Zared;

13. quem relinquentes castrametati sunt contra Arnon quæ est in deserto et prominet in finibus Amorrei siquidem Arnon terminus est Moab dividens Moabitas et Amorreos

13. quem relinquentes castrametati sunt ultra Arnon, qui est in deserto, quod prominet de finibus Amorraei. Siquidem Arnon terminus est Moab dividens Moabitas et Amorraeos.

14. unde dicitur in libro bellorum Domini sicut fecit in mari Rubro sic faciet in torrentibus Arnon

14. Unde dicitur in libro bellorum Domini: “Vaheb in Supha et torrentes Arnon.

15. scopuli torrentium inclinati sunt ut requiescerent in Ar et recumberent in finibus Moabitarum

15. Scopuli torrentium inclinati sunt in habitationem Ar et recumbunt in finibus Moabitarum”.

16. ex eo loco apparuit puteus super quo locutus est Dominus ad Mosen congrega populum et dabo ei aquam

16. Ex eo loco in Beer. Hic est puteus, super quo locutus est Dominus ad Moysen: “Congrega populum, et dabo ei aquam”.

17. tunc cecinit Israël carmen istud ascendat puteus concinebant

17. Tunc cecinit Israel carmen istud: “Ascendat puteus. Concinite ei.

18. puteus quem foderunt principes et paraverunt duces multitudinis in datore legis et in baculis suis de solitudine Matthana

18. Puteus, quem foderunt principes et paraverunt duces populi in sceptris et in baculis suis”. De solitudine in Matthana;

19. de Matthana Nahalihel de Nahalihel in Bamoth

19. de Matthana in Nahaliel; de Nahaliel in Bamoth;

20. de Bamoth vallis est in regione Moab in vertice Phasga et quod respicit contra desertum

20. de Bamoth in vallem, quae est in regione Moab in vertice Phasga, qui respicit contra desertum.

21. misit autem Israël nuntios ad Seon regem Amorreorum dicens

21. Misit autem Israel nuntios ad Sehon regem Amorraeorum dicens:

22. obsecro ut transire mihi liceat per terram tuam non declinabimus in agros et vineas non bibemus aquas ex puteis via regia gradiemur donec transeamus terminos tuos

22. “Obsecro, ut transire mihi liceat per terram tuam: non declinabimus in agros et vineas, non bibemus aquas ex puteis. Via regia gradiemur, donec transeamus terminos tuos”.

23. qui concedere noluit ut transiret Israël per fines suos quin potius exercitu congregato egressus est obviam in desertum et venit in Jasa pugnavitque contra eum

23. Qui concedere noluit, ut transiret Israel per fines suos; quin potius, populo congregato, egressus est obviam in desertum et venit in Iasa pugnavitque contra Israel.

24. a quo percussus est in ore gladii et possessa est terra ejus ab Arnon usque Jebboc et filios Ammon quia forti præsidio tenebantur termini Ammanitarum

24. A quo percussus est in ore gladii, et possessa est terra eius ab Arnon usque Iaboc et filios Ammon; quia forti praesidio tenebantur termini Ammonitarum.

25. tulit ergo Israël omnes civitates ejus et habitavit in urbibus Amorrei in Esebon scilicet et viculis ejus

25. Tulit ergo Israel omnes civitates eius et habitavit in urbibus Amorraei, in Hesebon scilicet et viculis eius.

26. urbs Esebon fuit regis Seon Amorrei qui pugnavit contra regem Moab et tulit omnem terram quæ dicionis illius fuerat usque Arnon

26. Hesebon enim erat urbs Sehon regis Amorraei, qui pugnavit contra primum regem Moab et tulit omnem terram, quae dicionis illius fuerat usque Arnon.

27. idcirco dicitur in proverbio venite in Esebon ædificetur et construatur civitas Seon

27. Idcirco dicitur in proverbio: “Venite in Hesebon! Aedificetur et construatur civitas Sehon!

28. ignis egressus est de Esebon flamma de oppido Seon et devoravit Ar Moabitarum et habitatores excelsorum Arnon

28. Ignis egressus est de Hesebon, flamma de oppido Sehon et devoravit Ar Moabitarum et deglutivit excelsa Arnon.

29. væ tibi Moab peristi popule Chamos dedit filios ejus in fugam et filias in captivitatem regi Amorreorum Seon

29. Vae tibi, Moab; peristi, popule Chamos! Dedit filios eius in fugam et filias in captivitatem regi Amorraeorum Sehon.

30. jugum ipsorum disperiit ab Esebon usque Dibon lassi pervenerunt in Nophe et usque Medaba

30. Iecimus sagittas in eos, disperiit Hesebon usque Dibon. Vastavimus usque Nophe et usque Medaba”.

31. habitavit itaque Israël in terra Amorrei

31. Habitavit itaque Israel in terra Amorraei.

32. misitque Moses qui explorarent Jazer cujus ceperunt viculos et possederunt habitatores

32. Misitque Moyses, qui explorarent Iazer, cuius ceperunt viculos et expulerunt Amorraeos, qui erant ibi.

33. verteruntque se et ascenderunt per viam Basan et occurrit eis Og rex Basan cum omni populo suo pugnaturus in Edrai

33. Verteruntque se et ascenderunt per viam Basan, et occurrit eis Og rex Basan cum omni populo suo pugnaturus in Edrai.

34. dixitque Dominus ad Mosen ne timeas eum quia in manu tua tradidi illum et omnem populum ac terram ejus faciesque illi sicut fecisti Seon regi Amorreorum habitatori Esebon

34. Dixitque Dominus ad Moysen: “Ne timeas eum, quia in manu tua tradidi illum et omnem populum ac terram eius, faciesque illi, sicut fecisti Sehon regi Amorraeorum habitatori Hesebon”.

35. percusserunt igitur et hunc cum filiis suis universumque populum ejus usque ad internicionem et possederunt terram illius

35. Percusserunt igitur et hunc cum filiis suis universumque populum eius usque ad internecionem; et possederunt terram illius.



Die Bibel in einem Jahr lesen

Werde Teil unserer Community und lese die gesamte Bibel in 365 Tagen. Ein strukturierter und inspirierender Weg, deinen Glauben und deine Bibelkenntnis zu vertiefen.