1. et factus est clamor populi et uxorum ejus magnus adversus fratres suos judæos

1. Et factus est clamor populi et uxorum eius magnus adversus fratres suos Iudaeos.

2. et erant qui dicerent filii nostri et filiæ nostræ multæ sunt nimis accipiamus pro pretio eorum frumentum et comedamus et vivamus

2. Et erant qui dicerent: “Filios nostros et filias nostras pignoravimus, ut acciperemus frumentum et comederemus et viveremus!”.

3. et erant qui dicerent agros nostros et vineas et domos nostras opponamus et accipiamus frumentum in fame

3. Et erant qui dicerent: “Agros nostros et vineas et domos nostras opposuimus, ut acciperemus frumentum in fame!”.

4. et alii dicebant mutuo sumamus pecunias in tributa regis demusque agros nostros et vineas

4. Et alii dicebant: “Mutuo sumpsimus pecunias in tributa regis pro agris nostris et vineis nostris.

5. et nunc sicut carnes fratrum nostrorum sic carnes nostræ sunt sicut filii eorum ita filii nostri ecce nos subiugamus filios nostros et filias nostras in servitutem et de filiabus nostris sunt famulæ nec habemus unde possint redimi et agros nostros et vineas alii possident

5. Et nunc sicut caro fratrum nostrorum sic caro nostra est, et sicut filii eorum ita et filii nostri; ecce nos subiugamus filios nostros et filias nostras in servitutem, et de filiabus nostris quaedam iam in servitute subiugatae sunt, nec habemus unde possint redimi, quia agros nostros et vineas nostras alii possident”.

6. et iratus sum nimis cum audissem clamorem eorum secundum verba hæc

6. Et iratus sum nimis, cum audissem clamorem eorum secundum verba haec.

7. cogitavitque cor meum mecum et increpui optimates et magistratus et dixi eis usurasne singuli a fratribus vestris exigatis et congregavi adversus eos contionem magnam

7. Cogitavique in corde meo et increpavi optimates et magistratus et dixi eis: “Usuras singuli a fratribus vestris exigitis!”. Et congregavi adversum eos contionem magnam

8. et dixi eis nos ut scitis redemimus fratres nostros judæos qui venditi fuerant gentibus secundum possibilitatem nostram et vos igitur vendite fratres vestros et emimus eos et siluerunt nec invenerunt quid responderent

8. et dixi eis: “Nos, ut scitis, redemimus fratres nostros Iudaeos, qui venditi fuerant gentibus, secundum possibilitatem nostram; quin potius et vos vendetis fratres vestros, ut vendentur nobis?”. Et siluerunt nec invenerunt quid responderent.

9. dixique ad eos non est bona res quam facitis quare non in timore Dei nostri ambulatis ne exprobretur nobis a gentibus inimicis nostris

9. Dixique ad eos: “Non est bona res, quam facitis. Quare non in timore Dei nostri ambulatis, ne exprobretur nobis a gentibus inimicis nostris?

10. et ego et fratres mei et pueri mei commodavimus plurimis pecuniam et frumentum non repetamus in commune istud æs alienum concedamus quod debetur nobis

10. Et ego et fratres mei et pueri mei commodavimus plurimis pecuniam et frumentum; non repetamus usuras istas.

11. reddite eis hodie agros suos vineas suas oliveta sua et domos suas quin potius et centesimam pecuniæ frumenti vini et olei quam exigere soletis ab eis date pro illis

11. Reddite eis hodie agros suos et vineas suas et oliveta sua et domos suas et centesimam pecuniae frumenti vini et olei, quam exigere soletis ab eis”.

12. et dixerunt reddimus et ab eis nihil quærimus sicque faciemus ut loqueris et vocavi sacerdotes et adiuravi eos ut facerent juxta quod dixeram

12. Et dixerunt: “Reddemus et ab eis nihil quaeremus; sicque faciemus, ut loqueris”. Et vocavi sacerdotes et feci eos iurare, ut facerent, sicut dictum erat.

13. insuper et sinum meum excussi et dixi sic excutiat Deus omnem virum qui non conpleverit verbum istud de domo sua et de laboribus suis sic excutiatur et vacuus fiat et dixit universa multitudo amen et laudaverunt Deum fecit ergo populus sicut dictum erat

13. Insuper excussi sinum meum et dixi: “Sic excutiat Deus omnem virum, qui non compleverit verbum istud, de domo sua et de laboribus suis; sic excutiatur et vacuus fiat!”. Et dixit universa multitudo: “Amen!”. Et laudaverunt Deum. Fecit ergo populus, sicut erat dictum.

14. a die autem illa qua præceperat mihi ut essem dux in terra Juda ab anno vicesimo usque ad annum tricesimum secundum Artarxersis regis per annos duodecim ego et fratres mei annonas quæ ducibus debebantur non comedimus

14. A die autem illa, qua praeceperat rex mihi, ut essem dux in terra Iudae, ab anno vicesimo usque ad annum tricesimum secundum Artaxerxis regis, per annos duodecim ego et fratres mei annonas, quae ducibus debebantur, non comedimus.

15. duces autem primi qui fuerant ante me gravaverunt populum et acceperunt ab eis in pane vino et pecunia cotidie siclos quadraginta sed et ministri eorum depresserant populum ego autem non feci ita propter timorem Dei

15. Duces autem priores, qui fuerant ante me, gravaverunt populum et acceperunt ab eis cotidie pro pane siclos argenti quadraginta; sed et ministri eorum depresserunt populum. Ego autem non feci ita propter timorem Dei,

16. quin potius in opere muri ædificavi et agrum non emi et omnes pueri mei congregati ad opus erant

16. quin potius in opere muri restauravi et agrum non emi; et omnes pueri mei congregati ad opus erant.

17. Judæi quoque et magistratus centum quinquaginta viri et qui veniebant ad nos de gentibus quæ in circuitu nostro sunt in mensa mea erant

17. Iudaei quoque et magistratus, centum quinquaginta viri, et qui veniebant ad nos de gentibus, quae in circuitu nostro sunt, in mensa mea erant.

18. parabatur autem mihi per dies singulos bos unus arietes sex electi exceptis volatilibus et inter dies decem vina diversa et alia multa tribuebam insuper et annonas ducatus mei non quæsivi valde enim erat adtenuatus populus

18. Parabatur autem mihi per dies singulos bos unus, arietes sex electi, exceptis volatilibus; et inter dies decem vina diversa multa. Insuper et annonas ducatus mei non quaesivi; gravis enim erat servitus populi huius.

19. memento mei Deus meus in bonum secundum omnia quæ feci populo huic

19. Memento mei, Deus meus, in bonum, secundum omnia, quae feci populo huic.





“Um dia você verá surgir o infalível triunfo da justiça Divina sobre a injustiça humana”. São Padre Pio de Pietrelcina