Mosaico decorativo

1. anno secundo Joas filii Joachaz regis Israël regnavit Amasias filius Joas regis Juda

1. Anno secundo Ioas filii Ioachaz regis Israel regnavit Amasias filius Ioas regis Iudae.

2. viginti quinque annorum erat cum regnare cœpisset viginti autem et novem annis regnavit in Hierusalem nomen matris ejus Joaden de Hierusalem

2. Viginti quinque annorum erat, cum regnare coepisset, viginti autem et novem annis regnavit in Ierusalem. Nomen matris eius Ioaden de Ierusalem.

3. et fecit rectum coram Domino verumtamen non ut David pater ejus juxta omnia quæ fecit Joas pater suus fecit

3. Et fecit rectum coram Domino, verumtamen non ut David pater eius. Iuxta omnia, quae fecit Ioas pater suus, fecit,

4. nisi hoc tantum quod excelsa non abstulit adhuc enim populus immolabat et adolebat in excelsis

4. nisi hoc quod excelsa non abstulit; adhuc enim populus immolabat et adolebat in excelsis.

5. cumque obtinuisset regnum percussit servos suos qui interfecerant regem patrem suum

5. Cumque obtinuisset regnum, percussit servos suos, qui interfecerant regem patrem suum;

6. filios autem eorum qui occiderant non occidit juxta quod scriptum est in libro legis Mosi sicut præcepit Dominus dicens non morientur patres pro filiis neque filii morientur pro patribus sed unusquisque in peccato suo morietur

6. filios autem eorum, qui occiderant, non occidit, iuxta quod scriptum est in libro legis Moysi, sicut praecepit Dominus dicens: “Non morientur patres pro filiis, neque filii morientur pro patribus, sed unusquisque in peccato suo morietur”.

7. ipse percussit Edom in valle Salinarum decem milia et adprehendit Petram in prœlio vocavitque nomen ejus Jecethel usque in præsentem diem

7. Ipse percussit Edom in valle Salinarum decem milia et apprehendit Petram in proelio vocavitque nomen eius Iecethel usque in praesentem diem.

8. tunc misit Amasias nuntios ad Joas filium Joachaz filii Hieu regis Israël dicens veni et videamus nos

8. Tunc misit Amasias nuntios ad Ioas filium Ioachaz filii Iehu regem Israel dicens: “Veni, et videamus nos”.

9. remisitque Joas rex Israël ad Amasiam regem Juda dicens carduus Libani misit ad cedrum quæ est in Libano dicens da filiam tuam filio meo uxorem transieruntque bestiæ saltus quæ sunt in Libano et conculcaverunt carduum

9. Remisitque Ioas rex Israel ad Amasiam regem Iudae dicens: “Carduus Libani misit ad cedrum, quae est in Libano, dicens: “Da filiam tuam filio meo uxorem”. Transieruntque bestiae agri, quae sunt in Libano, et conculcaverunt carduum.

10. percutiens invaluisti super Edom et sublevavit te cor tuum contentus esto gloria et sede in domo tua quare provocas malum ut cadas tu et Juda tecum

10. Percutiens invaluisti super Edom, et sublevavit te cor tuum; contentus esto gloria et sede in domo tua. Quare provocas malum, ut cadas tu et Iuda tecum?”.

11. et non adquievit Amasias ascenditque Joas rex Israël et viderunt se ipse et Amasias rex Juda in Bethsames oppido Judæ

11. Et non acquievit Amasias. Ascenditque Ioas rex Israel, et viderunt se ipse et Amasias rex Iudae in Bethsames oppido Iudae.

12. percussusque est Juda coram Israël et fugerunt unusquisque in tabernacula sua

12. Percussusque est Iuda coram Israel, et fugerunt unusquisque in tabernacula sua.

13. Amasiam vero regem Juda filium Joas filii Ahaziæ cepit Joas rex Israël in Bethsames et adduxit eum in Hierusalem et interrupit murum Hierusalem a porta Ephraim usque ad portam Anguli quadringentis cubitis

13. Amasiam vero regem Iudae filium Ioas filii Ochoziae cepit Ioas rex Israel in Bethsames et adduxit eum in Ierusalem. Et interrupit murum Ierusalem a porta Ephraim usque ad portam Anguli quadringentis cubitis.

14. tulitque omne aurum et argentum et universa vasa quæ inventa sunt in domo Domini et in thesauris regis et obsides et reversus est Samariam

14. Tulitque omne aurum et argentum et universa vasa, quae inventa sunt in domo Domini et in thesauris regis, et obsides; et reversus est Samariam.

15. reliqua autem verborum Joas quæ fecit et fortitudo ejus qua pugnavit contra Amasiam regem Juda nonne hæc scripta sunt in libro sermonum dierum regum Israël

15. Reliqua autem gestorum Ioas, quae fecit, et fortitudo eius, qua pugnavit contra Amasiam regem Iudae, nonne haec scripta sunt in libro annalium regum Israel?

16. dormivitque Joas cum patribus suis et sepultus est in Samaria cum regibus Israël et regnavit Hieroboam filius ejus pro eo

16. Dormivitque Ioas cum patribus suis et sepultus est in Samaria cum regibus Israel; et regnavit Ieroboam filius eius pro eo.

17. vixit autem Amasias filius Joas rex Juda postquam mortuus est Joas filius Joachaz regis Israël viginti quinque annis

17. Vixit autem Amasias filius Ioas rex Iudae, postquam mortuus est Ioas filius Ioachaz rex Israel, quindecim annis.

18. reliqua autem sermonum Amasiæ nonne hæc scripta sunt in libro sermonum dierum regum Juda

18. Reliqua autem gestorum Amasiae, nonne haec scripta sunt in libro annalium regum Iudae?

19. factaque est contra eum coniuratio in Hierusalem at ille fugit in Lachis miseruntque post eum in Lachis et interfecerunt eum ibi

19. Factaque est contra eum coniuratio in Ierusalem, at ille fugit in Lachis; miseruntque post eum in Lachis et interfecerunt eum ibi.

20. et asportaverunt in equis sepultusque est in Hierusalem cum patribus suis in civitate David

20. Et asportaverunt eum in equis; sepultusque est in Ierusalem cum patribus suis in civitate David.

21. tulit autem universus populus Judæ Azariam annos natum sedecim et constituerunt eum regem pro patre ejus Amasia

21. Tulit autem universus populus Iudae Azariam annos natum sedecim, et constituerunt eum regem pro patre eius Amasia.

22. ipse ædificavit Ahilam et restituit eam Judæ postquam dormivit rex cum patribus suis

22. Ipse aedificavit Ailath et restituit eam Iudae, postquam dormivit rex cum patribus suis.

23. anno quintodecimo Amasiæ filii Joas regis Juda regnavit Hieroboam filius Joas regis Israël in Samaria quadraginta et uno anno

23. Anno quinto decimo Amasiae filii Ioas regis Iudae regnavit Ieroboam filius Ioas regis Israel in Samaria quadraginta et uno anno.

24. et fecit quod malum est coram Domino non recessit ab omnibus peccatis Hieroboam filii Nabath qui peccare fecit Israël

24. Et fecit, quod malum est coram Domino; non recessit ab omnibus peccatis Ieroboam filii Nabat, qui peccare fecit Israel.

25. ipse restituit terminos Israël ab introitu Emath usque ad mare Solitudinis juxta sermonem Domini Dei Israël quem locutus est per servum suum Jonam filium Amathi prophetam qui erat de Geth quæ est in Opher

25. Ipse restituit terminos Israel ab introitu Emath usque ad mare Arabae iuxta sermonem Domini, Dei Israel, quem locutus est per servum suum Ionam filium Amathi prophetam, qui erat de Gethhepher.

26. vidit enim Dominus adflictionem Israël amaram nimis et quod consumpti essent usque ad clausos carcere et extremos et non esset qui auxiliaretur Israël

26. Vidit enim Dominus afflictionem Israel amaram nimis, et quod consumpti essent impuber et puber, et non esset qui auxiliaretur Israel.

27. nec locutus est Dominus ut deleret nomen Israël sub cælo sed salvavit eos in manu Hieroboam filii Joas

27. Nec locutus est Dominus, ut deleret nomen Israel de sub caelo, sed salvavit eos in manu Ieroboam filii Ioas.

28. reliqua autem sermonum Hieroboam et universa quæ fecit et fortitudo ejus qua prœliatus est et quomodo restituit Damascum et Emath Judæ in Israël nonne hæc scripta sunt in libro sermonum dierum regum Israël

28. Reliqua autem gestorum Ieroboam et universa, quae fecit, et fortitudo eius, qua proeliatus est, et quomodo restituit, quod de finibus Damasci et Emath fuerat Iudae, Israeli, nonne haec scripta sunt in libro annalium regum Israel?

29. dormivitque Hieroboam cum patribus suis regibus Israël et regnavit Zaccharias filius ejus pro eo

29. Dormivitque Ieroboam cum patribus suis regibus Israel; et regnavit Zacharias filius eius pro eo.



Die Bibel in einem Jahr lesen

Werde Teil unserer Community und lese die gesamte Bibel in 365 Tagen. Ein strukturierter und inspirierender Weg, deinen Glauben und deine Bibelkenntnis zu vertiefen.