Evangelium secundum Lucam, 9
1. convocatis autem duodecim apostolis dedit illis virtutem et potestatem super omnia dæmonia et ut languores curarent
1. Convocatis autem Duodecim, dedit illis virtutem et potesta tem super omnia daemonia, et ut languores curarent,
2. et misit illos prædicare regnum Dei et sanare infirmos
2. et misit illos praedicare regnum Dei et sanare infirmos;
3. et ait ad illos nihil tuleritis in via neque virgam neque peram neque panem neque pecuniam neque duas tunicas habeatis
3. et ait ad illos: “Nihil tuleritis in via, neque virgam neque peram neque panem neque pecuniam, neque duas tunicas habeatis.
4. et in quamcumque domum intraveritis ibi manete et inde ne exeatis
4. Et in quamcumque domum intraveritis, ibi manete et inde exite.
5. et quicumque non receperint vos exeuntes de civitate illa etiam pulverem pedum vestrorum excutite in testimonium supra illos
5. Et quicumque non receperint vos, exeuntes de civitate illa pulverem pedum vestrorum excutite in testimonium supra illos”.
6. egressi autem circumibant per castella evangelizantes et curantes ubique
6. Egressi autem circumibant per castella evangelizantes et curantes ubique.
7. audivit autem Herodes tetrarcha omnia quæ fiebant ab eo et hæsitabat eo quod diceretur
7. Audivit autem Herodes tetrarcha omnia, quae fiebant, et haesitabat, eo quod diceretur a quibusdam: “Ioannes surrexit a mortuis”;
8. a quibusdam quia Johannes surrexit a mortuis a quibusdam vero quia Helias apparuit ab aliis autem quia propheta unus de antiquis surrexit
8. a quibusdam vero: “Elias apparuit”; ab aliis autem: “Propheta unus de antiquis surrexit”.
9. et ait Herodes Johannem ego decollavi quis autem est iste de quo audio ego talia et quærebat videre eum
9. Et ait Herodes: “Ioannem ego decollavi; quis autem est iste, de quo audio ego talia?”. Et quaerebat videre eum.
10. et reversi apostoli narraverunt illi quæcumque fecerunt et adsumptis illis secessit seorsum in locum desertum qui est Bethsaida
10. Et reversi apostoli narraverunt illi, quaecumque fecerunt. Et assumptis illis, secessit seorsum ad civitatem, quae vocatur Bethsaida.
11. quod cum cognovissent turbæ secutæ sunt illum et excepit illos et loquebatur illis de regno Dei et eos qui cura indigebant sanabat
11. Quod cum cognovissent turbae, secutae sunt illum. Et excepit illos et loquebatur illis de regno Dei et eos, qui cura indigebant, sanabat.
12. dies autem cœperat declinare et accedentes duodecim dixerunt illi dimitte turbas ut euntes in castella villasque quæ circa sunt devertant et inveniant escas quia hic in loco deserto sumus
12. Dies autem coeperat declinare; et accedentes Duodecim dixerunt illi: “Dimitte turbam, ut euntes in castella villasque, quae circa sunt, divertant et inveniant escas, quia hic in loco deserto sumus”.
13. ait autem ad illos vos date illis manducare at illi dixerunt non sunt nobis plus quam quinque panes et duo pisces nisi forte nos eamus et emamus in omnem hanc turbam escas
13. Ait autem ad illos: “Vos date illis manducare”. At illi dixerunt: “Non sunt nobis plus quam quinque panes et duo pisces, nisi forte nos eamus et emamus in omnem hanc turbam escas”.
14. erant autem fere viri quinque milia ait autem ad discipulos suos facite illos discumbere per convivia quinquagenos
14. Erant enim fere viri quinque milia. Ait autem ad discipulos suos: “Facite illos discumbere per convivia ad quinquagenos”.
15. et ita fecerunt et discumbere fecerunt omnes
15. Et ita fecerunt et discumbere fecerunt omnes.
16. acceptis autem quinque panibus et duobus piscibus respexit in cælum et benedixit illis et fregit et distribuit discipulis suis ut ponerent ante turbas
16. Acceptis autem quinque panibus et duobus piscibus, respexit in caelum et benedixit illis et fregit et dabat discipulis suis, ut ponerent ante turbam.
17. et manducaverunt omnes et saturati sunt et sublatum est quod superfuit illis fragmentorum cofini duodecim
17. Et manducaverunt et saturati sunt omnes; et sublatum est, quod superfuit illis, fragmentorum cophini duodecim.
18. et factum est cum solus esset orans erant cum illo et discipuli et interrogavit illos dicens quem me dicunt esse turbæ
18. Et factum est, cum solus esset orans, erant cum illo discipuli, et interrogavit illos dicens: “Quem me dicunt esse turbae?”.
19. at illi responderunt et dixerunt Johannem Baptistam alii autem Heliam alii quia propheta unus de prioribus surrexit
19. At illi responderunt et dixerunt: “Ioannem Baptistam, alii autem Eliam, alii vero: Propheta unus de prioribus surrexit”.
20. dixit autem illis vos autem quem me esse dicitis respondens Simon Petrus dixit Christum Dei
20. Dixit autem illis: “Vos autem quem me esse dicitis?”. Respondens Petrus dixit: “Christum Dei”.
21. at ille increpans illos præcepit ne cui dicerent hoc
21. At ille increpans illos praecepit, ne cui dicerent hoc,
22. dicens quia oportet Filium hominis multa pati et reprobari a senioribus et principibus sacerdotum et scribis et occidi et tertia die resurgere
22. dicens: “Oportet Filium hominis multa pati et reprobari a senioribus et principibus sacerdotum et scribis et occidi et tertia die resurgere”.
23. dicebat autem ad omnes si quis vult post me venire abneget se ipsum et tollat crucem suam cotidie et sequatur me
23. Dicebat autem ad omnes: “Si quis vult post me venire, abneget semetipsum et tollat crucem suam cotidie et sequatur me.
24. qui enim voluerit animam suam salvam facere perdet illam nam qui perdiderit animam suam propter me salvam faciet illam
24. Qui enim voluerit animam suam salvam facere, perdet illam; qui autem perdiderit animam suam propter me, hic salvam faciet illam.
25. quid enim proficit homo si lucretur universum mundum se autem ipsum perdat et detrimentum sui faciat
25. Quid enim proficit homo, si lucretur universum mundum, se autem ipsum perdat vel detrimentum sui faciat?
26. nam qui me erubuerit et meos sermones hunc Filius hominis erubescet cum venerit in majestate sua et Patris et sanctorum angelorum
26. Nam qui me erubuerit et meos sermones, hunc Filius hominis erubescet, cum venerit in gloria sua et Patris et sanctorum angelorum.
27. dico autem vobis vere sunt aliqui hic stantes qui non gustabunt mortem donec videant regnum Dei
27. Dico autem vobis vere: Sunt aliqui hic stantes, qui non gustabunt mortem, donec videant regnum Dei”.
28. factum est autem post hæc verba fere dies octo et adsumpsit Petrum et Johannem et Jacobum et ascendit in montem ut oraret
28. Factum est autem post haec verba fere dies octo, et assumpsit Petrum et Ioannem et Iacobum et ascendit in montem, ut oraret.
29. et factum est dum oraret species vultus ejus altera et vestitus ejus albus refulgens
29. Et facta est, dum oraret, species vultus eius altera, et vestitus eius albus, refulgens.
30. et ecce duo viri loquebantur cum illo erant autem Moses et Helias
30. Et ecce duo viri loquebantur cum illo, et erant Moyses et Elias,
31. visi in majestate et dicebant excessum ejus quem conpleturus erat in Hierusalem
31. qui visi in gloria dicebant exodum eius, quam completurus erat in Ierusalem.
32. Petrus vero et qui cum illo gravati erant somno et evigilantes viderunt majestatem ejus et duos viros qui stabant cum illo
32. Petrus vero et qui cum illo gravati erant somno; et evigilantes viderunt gloriam eius et duos viros, qui stabant cum illo.
33. et factum est cum discederent ab illo ait Petrus ad Jesum præceptor bonum est nos hic esse et faciamus tria tabernacula unum tibi et unum Mosi et unum Heliæ nesciens quid diceret
33. Et factum est, cum discederent ab illo, ait Petrus ad Iesum: “Praeceptor, bonum est nos hic esse; et faciamus tria tabernacula: unum tibi et unum Moysi et unum Eliae”, nesciens quid diceret.
34. hæc autem illo loquente facta est nubes et obumbravit eos et timuerunt intrantibus illis in nubem
34. Haec autem illo loquente, facta est nubes et obumbravit eos; et timuerunt intrantibus illis in nubem.
35. et vox facta est de nube dicens hic est Filius meus electus ipsum audite
35. Et vox facta est de nube dicens: “Hic est Filius meus electus; ipsum audite”.
36. et dum fieret vox inventus est Jesus solus et ipsi tacuerunt et nemini dixerunt in illis diebus quicquam ex his quæ viderant
36. Et dum fieret vox, inventus est Iesus solus. Et ipsi tacuerunt et nemini dixerunt in illis diebus quidquam ex his, quae viderant.
37. factum est autem in sequenti die descendentibus illis de monte occurrit illi turba multa
37. Factum est autem in sequenti die, descendentibus illis de monte, occurrit illi turba multa.
38. et ecce vir de turba exclamavit dicens magister obsecro te respice in filium meum quia unicus est mihi
38. Et ecce vir de turba exclamavit dicens: “Magister, obsecro te, respice in filium meum, quia unicus est mihi;
39. et ecce spiritus adprehendit illum et subito clamat et elidit et dissipat eum cum spuma et vix discedit dilanians eum
39. et ecce spiritus apprehendit illum, et subito clamat, et dissipat eum cum spuma et vix discedit ab eo dilanians eum;
40. et rogavi discipulos tuos ut eicerent illum et non potuerunt
40. et rogavi discipulos tuos, ut eicerent illum, et non potuerunt”.
41. respondens autem Jesus dixit o generatio infidelis et perversa usquequo ero apud vos et patiar vos adduc huc filium tuum
41. Respondens autem Iesus dixit: “O generatio infidelis et perversa, usquequo ero apud vos et patiar vos? Adduc huc filium tuum”.
42. et cum accederet elisit illum dæmonium et dissipavit
42. Et cum accederet, elisit illum daemonium et dissipavit. Et increpavit Iesus spiritum immundum et sanavit puerum et reddidit illum patri eius.
43. et increpavit Jesus spiritum inmundum et sanavit puerum et reddidit illum patri ejus
43. Stupebant autem omnes in magnitudine Dei. Omnibusque mirantibus in omnibus, quae faciebat, dixit ad discipulos suos:
44. stupebant autem omnes in magnitudine Dei omnibusque mirantibus in omnibus quæ faciebat dixit ad discipulos suos ponite vos in cordibus vestris sermones istos Filius enim hominis futurum est ut tradatur in manus hominum
44. “Ponite vos in auribus vestris sermones istos: Filius enim hominis futurum est ut tradatur in manus hominum”.
45. at illi ignorabant verbum istud et erat velatum ante eos ut non sentirent illud et timebant interrogare eum de hoc verbo
45. At illi ignorabant verbum istud, et erat velatum ante eos, ut non sentirent illud, et time bant interrogare eum de hoc verbo.
46. intravit autem cogitatio in eos quis eorum major esset
46. Intravit autem cogitatio in eos, quis eorum maior esset.
47. at Jesus videns cogitationes cordis illorum adprehendens puerum statuit eum secus se
47. At Iesus sciens cogitationem cordis illorum, apprehendens puerum statuit eum secus se
48. et ait illis quicumque susceperit puerum istum in nomine meo me recipit et quicumque me recipit recipit eum qui me misit nam qui minor est inter omnes vos hic major est
48. et ait illis: “Quicumque susceperit puerum istum in nomine meo, me recipit; et, quicumque me receperit, recipit eum, qui me misit; nam qui minor est inter omnes vos, hic maior est”.
49. respondens autem Johannes dixit præceptor vidimus quendam in nomine tuo eicientem dæmonia et prohibuimus eum quia non sequitur nobiscum
49. Respondens autem Ioannes dixit: “Praeceptor, vidimus quendam in nomine tuo eicientem daemonia et prohibuimus eum, quia non sequitur nobiscum”.
50. et ait ad illum Jesus nolite prohibere qui enim non est adversum vos pro vobis est
50. Et ait ad illum Iesus: “Nolite prohibere; qui enim non est adversus vos, pro vobis est”.
51. factum est autem dum conplerentur dies adsumptionis ejus et ipse faciem suam firmavit ut iret Hierusalem
51. Factum est autem, dum complerentur dies assumptionis eius, et ipse faciem suam firmavit, ut iret Ierusalem,
52. et misit nuntios ante conspectum suum et euntes intraverunt in civitatem Samaritanorum ut pararent illi
52. et misit nuntios ante conspectum suum. Et euntes intraverunt in castellum Samaritanorum, ut pararent illi.
53. et non receperunt eum quia facies ejus erat euntis Hierusalem
53. Et non receperunt eum, quia facies eius erat euntis Ierusalem.
54. cum vidissent autem discipuli ejus Jacobus et Johannes dixerunt Domine vis dicimus ut ignis descendat de cælo et consumat illos
54. Cum vidissent autem discipuli Iacobus et Ioannes, dixerunt: “Domine, vis dicamus, ut ignis descendat de caelo et consumat illos?”.
55. et conversus increpavit illos
55. Et conversus increpavit illos.
56. et abierunt in aliud castellum
56. Et ierunt in aliud castellum.
57. factum est autem ambulantibus illis in via dixit quidam ad illum sequar te quocumque jeris
57. Et euntibus illis in via, dixit quidam ad illum: “Sequar te, quocumque ieris”.
58. et ait illi Jesus vulpes foveas habent et volucres cæli nidos Filius autem hominis non habet ubi caput reclinet
58. Et ait illi Iesus: “Vulpes foveas habent, et volucres caeli nidos, Filius autem hominis non habet, ubi caput reclinet”.
59. ait autem ad alterum sequere me ille autem dixit Domine permitte mihi primum ire sepelire patrem meum
59. Ait autem ad alterum: “Sequere me”. Ille autem dixit: “Domine, permitte mihi primum ire et sepelire patrem meum”.
60. dixitque ei Jesus sine ut mortui sepeliant mortuos suos tu autem vade adnuntia regnum Dei
60. Dixitque ei Iesus: “Sine, ut mortui sepeliant mortuos suos; tu autem vade, annuntia regnum Dei”.
61. et ait alter sequar te Domine sed primum permitte mihi renuntiare his qui domi sunt
61. Et ait alter: “Sequar te, Domine, sed primum permitte mihi renuntiare his, qui domi sunt”.
62. ait ad illum Jesus nemo mittens manum suam in aratrum et aspiciens retro aptus est regno Dei
62. Ait ad illum Iesus: “Nemo mittens manum suam in aratrum et aspiciens retro, aptus est regno Dei”.
