Mosaico decorativo

1. una autem sabbati valde diluculo venerunt ad monumentum portantes quæ paraverant aromata

1. Prima autem sabbatorum, valde diluculo venerunt ad monumentum portantes, quae paraverant, aromata.

2. et invenerunt lapidem revolutum a monumento

2. Et invenerunt lapidem revolutum a monumento;

3. et ingressæ non invenerunt corpus Domini Jesu

3. et ingressae non invenerunt corpus Domini Iesu.

4. et factum est dum mente consternatæ essent de isto ecce duo viri steterunt secus illas in veste fulgenti

4. Et factum est, dum mente haesitarent de isto, ecce duo viri steterunt secus illas in veste fulgenti.

5. cum timerent autem et declinarent vultum in terram dixerunt ad illas quid quæritis viventem cum mortuis

5. Cum timerent autem et declinarent vultum in terram, dixerunt ad illas: “Quid quaeritis viventem cum mortuis?

6. non est hic sed surrexit recordamini qualiter locutus est vobis cum adhuc in Galilæa esset

6. Non est hic, sed surrexit. Recordamini qualiter locutus est vobis, cum adhuc in Galilaea esset,

7. dicens quia oportet Filium hominis tradi in manus hominum peccatorum et crucifigi et die tertia resurgere

7. dicens: “Oportet Filium hominis tradi in manus hominum peccatorum et crucifigi et die tertia resurgere””.

8. et recordatæ sunt verborum ejus

8. Et recordatae sunt verborum eius

9. et regressæ a monumento nuntiaverunt hæc omnia illis undecim et ceteris omnibus

9. et regressae a monumento nuntiaverunt haec omnia illis Undecim et ceteris omnibus.

10. erat autem Maria Magdalene et Johanna et Maria Jacobi et ceteræ quæ cum eis erant quæ dicebant ad apostolos hæc

10. Erat autem Maria Magdalene et Ioanna et Maria Iacobi; et ceterae cum eis dicebant ad apostolos haec.

11. et visa sunt ante illos sicut deliramentum verba ista et non credebant illis

11. Et visa sunt ante illos sicut deliramentum verba ista, et non credebant illis.

12. Petrus autem surgens cucurrit ad monumentum et procumbens videt linteamina sola posita et abiit secum mirans quod factum fuerat

12. Petrus autem surgens cucurrit ad monumentum et procumbens videt linteamina sola; et rediit ad sua mirans, quod factum fuerat.

13. et ecce duo ex illis ibant ipsa die in castellum quod erat in spatio stadiorum sexaginta ab Hierusalem nomine Emmaus

13. Et ecce duo ex illis ibant ipsa die in castellum, quod erat in spatio stadiorum sexaginta ab Ierusalem nomine Emmaus;

14. et ipsi loquebantur ad invicem de his omnibus quæ acciderant

14. et ipsi loquebantur ad invicem de his omnibus, quae acciderant.

15. et factum est dum fabularentur et secum quærerent et ipse Jesus adpropinquans ibat cum illis

15. Et factum est, dum fabularentur et secum quaererent, et ipse Iesus appropinquans ibat cum illis;

16. oculi autem illorum tenebantur ne eum agnoscerent

16. oculi autem illorum tenebantur, ne eum agnoscerent.

17. et ait ad illos qui sunt hii sermones quos confertis ad invicem ambulantes et estis tristes

17. Et ait ad illos: “Qui sunt hi sermones, quos confertis ad invicem ambulantes?”. Et steterunt tristes.

18. et respondens unus cui nomen Cleopas dixit ei tu solus peregrinus es in Hierusalem et non cognovisti quæ facta sunt in illa his diebus

18. Et respondens unus, cui nomen Cleopas, dixit ei: “Tu solus peregrinus es in Ierusalem et non cognovisti, quae facta sunt in illa his diebus?”.

19. quibus ille dixit quæ et dixerunt de Jesu Nazareno qui fuit vir propheta potens in opere et sermone coram Deo et omni populo

19. Quibus ille dixit: “Quae?”. Et illi dixerunt ei: “De Iesu Nazareno, qui fuit vir propheta, potens in opere et sermone coram Deo et omni populo;

20. et quomodo eum tradiderunt summi sacerdotum et principes nostri in damnationem mortis et crucifixerunt eum

20. et quomodo eum tradiderunt summi sacerdotes et principes nostri in damnationem mortis et crucifixerunt eum.

21. nos autem sperabamus quia ipse esset redempturus Israël et nunc super hæc omnia tertia dies hodie quod hæc facta sunt

21. Nos autem sperabamus, quia ipse esset redempturus Israel; at nunc super haec omnia tertia dies hodie quod haec facta sunt.

22. sed et mulieres quædam ex nostris terruerunt nos quæ ante lucem fuerunt ad monumentum

22. Sed et mulieres quaedam ex nostris terruerunt nos, quae ante lucem fuerunt ad monumentum

23. et non invento corpore ejus venerunt dicentes se etiam visionem angelorum vidisse qui dicunt eum vivere

23. et, non invento corpore eius, venerunt dicentes se etiam visionem angelorum vidisse, qui dicunt eum vivere.

24. et abierunt quidam ex nostris ad monumentum et ita invenerunt sicut mulieres dixerunt ipsum vero non viderunt

24. Et abierunt quidam ex nostris ad monumentum et ita invenerunt, sicut mulieres dixerunt, ipsum vero non viderunt”.

25. et ipse dixit ad eos o stulti et tardi corde ad credendum in omnibus quæ locuti sunt prophetæ

25. Et ipse dixit ad eos: “O stulti et tardi corde ad credendum in omnibus, quae locuti sunt Prophetae!

26. nonne hæc oportuit pati Christum et ita intrare in gloriam suam

26. Nonne haec oportuit pati Christum et intrare in gloriam suam?”.

27. et incipiens a Mose et omnibus prophetis interpretabatur illis in omnibus scripturis quæ de ipso erant

27. Et incipiens a Moyse et omnibus Prophetis interpretabatur illis in omnibus Scripturis, quae de ipso erant.

28. et adpropinquaverunt castello quo ibant et ipse se finxit longius ire

28. Et appropinquaverunt castello, quo ibant, et ipse se finxit longius ire.

29. et cœgerunt illum dicentes mane nobiscum quoniam advesperascit et inclinata est jam dies et intravit cum illis

29. Et coegerunt illum dicentes: “Mane nobiscum, quoniam advesperascit, et inclinata est iam dies”. Et intravit, ut maneret cum illis.

30. et factum est dum recumberet cum illis accepit panem et benedixit ac fregit et porrigebat illis

30. Et factum est, dum recumberet cum illis, accepit panem et benedixit ac fregit et porrigebat illis.

31. et aperti sunt oculi eorum et cognoverunt eum et ipse evanuit ex oculis eorum

31. Et aperti sunt oculi eorum, et cognoverunt eum; et ipse evanuit ab eis.

32. et dixerunt ad invicem nonne cor nostrum ardens erat in nobis dum loqueretur in via et aperiret nobis scripturas

32. Et dixerunt ad invicem: “Nonne cor nostrum ardens erat in nobis, dum loqueretur nobis in via et aperiret nobis Scripturas?”.

33. et surgentes eadem hora regressi sunt in Hierusalem et invenerunt congregatos undecim et eos qui cum ipsis erant

33. Et surgentes eadem hora regressi sunt in Ierusalem et invenerunt congregatos Undecim et eos, qui cum ipsis erant,

34. dicentes quod surrexit Dominus vere et apparuit Simoni

34. dicentes: “Surrexit Dominus vere et apparuit Simoni”.

35. et ipsi narrabant quæ gesta erant in via et quomodo cognoverunt eum in fractione panis

35. Et ipsi narrabant, quae gesta erant in via, et quomodo cognoverunt eum in fractione panis.

36. dum hæc autem loquuntur Jesus stetit in medio eorum et dicit eis pax vobis ego sum nolite timere

36. Dum haec autem loquuntur, ipse stetit in medio eorum et dicit eis: “Pax vobis!”.

37. conturbati vero et conterriti existimabant se spiritum videre

37. Conturbati vero et conterriti existimabant se spiritum videre.

38. et dixit eis quid turbati estis et cogitationes ascendunt in corda vestra

38. Et dixit eis: “Quid turbati estis, et quare cogitationes ascendunt in corda vestra?

39. videte manus meas et pedes quia ipse ego sum palpate et videte quia spiritus carnem et ossa non habet sicut me videtis habere

39. Videte manus meas et pedes meos, quia ipse ego sum! Palpate me et videte, quia spiritus carnem et ossa non habet, sicut me videtis habere”.

40. et cum hoc dixisset ostendit eis manus et pedes

40. Et cum hoc dixisset, ostendit eis manus et pedes.

41. adhuc autem illis non credentibus et mirantibus præ gaudio dixit habetis hic aliquid quod manducetur

41. Adhuc autem illis non credentibus prae gaudio et mirantibus, dixit eis: “Habetis hic aliquid, quod manducetur?”.

42. at illi obtulerunt ei partem piscis assi et favum mellis

42. At illi obtulerunt ei partem piscis assi.

43. et cum manducasset coram eis sumens reliquias dedit eis

43. Et sumens, coram eis manducavit.

44. et dixit ad eos hæc sunt verba quæ locutus sum ad vos cum adhuc essem vobiscum quoniam necesse est impleri omnia quæ scripta sunt in lege Mosi et prophetis et psalmis de me

44. Et dixit ad eos: “Haec sunt verba, quae locutus sum ad vos, cum adhuc essem vobiscum, quoniam necesse est impleri omnia, quae scripta sunt in Lege Moysis et Prophetis et Psalmis de me”.

45. tunc aperuit illis sensum ut intellegerent scripturas

45. Tunc aperuit illis sensum, ut intellegerent Scripturas.

46. et dixit eis quoniam sic scriptum est et sic oportebat Christum pati et resurgere a mortuis die tertia

46. Et dixit eis: “Sic scriptum est, Christum pati et resurgere a mortuis die tertia,

47. et prædicari in nomine ejus pænitentiam et remissionem peccatorum in omnes gentes incipientibus ab Hierosolyma

47. et praedicari in nomine eius paenitentiam in remissionem peccatorum in omnes gentes, incipientibus ab Ierusalem.

48. vos autem estis testes horum

48. Vos estis testes horum.

49. et ego mitto promissum Patris mei in vos vos autem sedete in civitate quoadusque induamini virtutem ex alto

49. Et ecce ego mitto promissum Patris mei in vos; vos autem sedete in civitate, quoadusque induamini virtutem ex alto”.

50. eduxit autem eos foras in Bethaniam et elevatis manibus suis benedixit eis

50. Eduxit autem eos foras usque in Bethaniam et, elevatis manibus suis, benedixit eis.

51. et factum est dum benediceret illis recessit ab eis et ferebatur in cælum

51. Et factum est, dum benediceret illis, recessit ab eis et ferebatur in caelum.

52. et ipsi adorantes regressi sunt in Hierusalem cum gaudio magno

52. Et ipsi adoraverunt eum et regressi sunt in Ierusalem cum gaudio magno

53. et erant semper in templo laudantes et benedicentes Deum amen

53. et erant semper in templo benedicentes Deum.



Die Bibel in einem Jahr lesen

Werde Teil unserer Community und lese die gesamte Bibel in 365 Tagen. Ein strukturierter und inspirierender Weg, deinen Glauben und deine Bibelkenntnis zu vertiefen.