Mosaico decorativo

1. senior Gajo carissimo quem ego diligo in veritate

1. Presbyter Gaio carissimo, quem ego diligo in veritate.

2. carissime de omnibus orationem facio prospere te ingredi et valere sicut prospere agit anima tua

2. Carissime, in omnibus exopto prospere te agere et valere, sicut prospere agit anima tua.

3. gavisus sum valde venientibus fratribus et testimonium perhibentibus veritati tuæ sicut tu in veritate ambulas

3. Nam gavisus sum valde, venientibus fratribus et testimonium perhibentibus veritati tuae, quomodo tu in veritate ambules.

4. majorem horum non habeo gratiam quam ut audiam filios meos in veritate ambulantes

4. Maius horum non habeo gaudium, quam ut audiam filios meos in veritate ambulare.

5. carissime fideliter facis quicquid operaris in fratres et hoc in peregrinos

5. Carissime, fideliter facis, quidquid operaris in fratres et hoc in peregrinos,

6. qui testimonium reddiderunt caritati tuæ in conspectu ecclesiæ quos bene facies deducens digne Deo

6. qui testimonium reddiderunt caritati tuae in conspectu ecclesiae. Bene facies subveniens illis in via digne Deo;

7. pro nomine enim profecti sunt nihil accipientes a gentibus

7. pro nomine enim profecti sunt, nihil accipientes a gentilibus.

8. nos ergo debemus suscipere hujusmodi ut cooperatores simus veritatis

8. Nos ergo debemus sublevare huiusmodi, ut cooperatores simus veritatis.

9. scripsissem forsitan ecclesiæ sed is qui amat primatum gerere in eis Diotrepes non recipit nos

9. Scripsi aliquid ecclesiae; sed is qui amat primatum gerere in eis, Diotrephes, non recipit nos.

10. propter hoc si venero commoneam ejus opera quæ facit verbis malignis garriens in nos et quasi non ei ista sufficiant nec ipse suscipit fratres et eos qui cupiunt prohibet et de ecclesia eicit

10. Propter hoc, si venero, commonebo eius opera, quae facit verbis malignis garriens in nos; et quasi non ei ista sufficiant, nec ipse suscipit fratres et eos, qui cu piunt, prohibet et de ecclesia eicit.

11. carissime noli imitari malum sed quod bonum est qui benefacit ex Deo est qui malefacit non vidit Deum

11. Carissime, noli imitari malum, sed quod bonum est. Qui benefacit, ex Deo est; qui malefacit, non vidit Deum.

12. Demetrio testimonium redditur ab omnibus et ab ipsa veritate et nos autem testimonium perhibemus et nosti quoniam testimonium nostrum verum est

12. Demetrio testimonium redditur ab omnibus et ab ipsa veritate; sed et nos testimonium perhibemus, et scis quoniam testimonium nostrum verum est.

13. multa habui scribere tibi sed nolui per atramentum et calamum scribere tibi

13. Multa habui scribere tibi, sed nolo per atramentum et calamum scribere tibi;

14. spero autem protinus te videre et os ad os loquemur

14. spero autem protinus te videre, et os ad os loquemur.

15.

15. Pax tibi. Salutant te amici. Saluta amicos nominatim.



Die Bibel in einem Jahr lesen

Werde Teil unserer Community und lese die gesamte Bibel in 365 Tagen. Ein strukturierter und inspirierender Weg, deinen Glauben und deine Bibelkenntnis zu vertiefen.