Apocalypsis Ioannis, 21
1. et vidi cælum novum et terram novam primum enim cælum et prima terra abiit et mare jam non est
1. Et vidi caelum novum et ter ram novam; primum enim caelum et prima terra abierunt, et mare iam non est.
2. et civitatem sanctam Hierusalem novam vidi descendentem de cælo a Deo paratam sicut sponsam ornatam viro suo
2. Et civitatem sanctam Ierusalem novam vidi descendentem de caelo a Deo, paratam sicut sponsam ornatam viro suo.
3. et audivi vocem magnam de throno dicentem ecce tabernaculum Dei cum hominibus et habitabit cum eis et ipsi populus ejus erunt et ipse Deus cum eis erit eorum Deus
3. Et audivi vocem magnam de throno dicentem: “Ecce tabernaculum Dei cum hominibus! Et habitabit cum eis, et ipsi populi eius erunt, et ipse Deus cum eis erit eorum Deus;
4. et absterget Deus omnem lacrimam ab oculis eorum et mors ultra non erit neque luctus neque clamor neque dolor erit ultra quæ prima abierunt
4. et absterget omnem lacrimam ab oculis eorum, et mors ultra non erit, neque luctus neque clamor neque dolor erit ultra, quia prima abierunt”.
5. et dixit qui sedebat in throno ecce nova facio omnia et dicit scribe quia hæc verba fidelissima sunt et vera
5. Et dixit, qui sedebat super throno: “Ecce nova facio omnia”. Et dicit: “Scribe: Haec verba fidelia sunt et vera”.
6. et dixit mihi factum est ego sum Alpha et Omega initium et finis ego sitienti dabo de fonte aquæ vivæ gratis
6. Et dixit mihi: “Facta sunt! Ego sum Alpha et Omega, principium et finis. Ego sitienti dabo de fonte aquae vivae gratis.
7. qui vicerit possidebit hæc et ero illi Deus et ille erit mihi filius
7. Qui vicerit, hereditabit haec, et ero illi Deus, et ille erit mihi filius.
8. timidis autem et incredulis et execratis et homicidis et fornicatoribus et veneficis et idolatris et omnibus mendacibus pars illorum erit in stagno ardenti igne et sulphure quod est mors secunda
8. Timidis autem et incredulis et exsecratis et homicidis et fornicatoribus et veneficis et idololatris et omnibus mendacibus, pars illorum erit in stagno ardenti igne et sulphure, quod est mors secunda”.
9. et venit unus de septem angelis habentibus fialas plenas septem plagis novissimis et locutus est mecum dicens veni ostendam tibi sponsam uxorem agni
9. Et venit unus de septem angelis habentibus septem phialas plenas septem plagis novissimis et locutus est mecum dicens: “Veni, ostendam tibi sponsam uxorem Agni”.
10. et sustulit me in spiritu in montem magnum et altum et ostendit mihi civitatem sanctam Hierusalem descendentem de cælo a Deo
10. Et sustulit me in spiritu super montem magnum et altum et ostendit mihi civitatem sanctam Ierusalem descendentem de caelo a Deo,
11. habentem claritatem Dei lumen ejus simile lapidi pretioso tamquam lapidi jaspidis sicut cristallum
11. habentem claritatem Dei; lumen eius simile lapidi pretiosissimo, tamquam lapidi iaspidi, in modum crystalli;
12. et habebat murum magnum et altum habens portas duodecim et in portis angelos duodecim et nomina inscripta quæ sunt nomina duodecim tribuum filiorum Israël
12. et habebat murum magnum et altum et habebat portas duodecim et super portas angelos duodecim et nomina inscripta, quae sunt duodecim tribuum filiorum Israel.
13. ab oriente portæ tres et ab aquilone portæ tres et ab austro portæ tres et ab occasu portæ tres
13. Ab oriente portae tres, et ab aquilone portae tres, et ab austro portae tres, et ab occasu portae tres;
14. et murus civitatis habens fundamenta duodecim et in ipsis duodecim nomina duodecim apostolorum agni
14. et murus civitatis habens fundamenta duodecim, et super ipsis duodecim nomina duodecim apostolorum Agni.
15. et qui loquebatur mecum habebat mensuram harundinem auream ut metiretur civitatem et portas ejus et murum
15. Et, qui loquebatur mecum, habebat mensuram arundinem auream, ut metiretur civitatem et portas eius et murum eius.
16. et civitas in quadro posita est et longitudo ejus tanta est quanta et latitudo et mensus est civitatem de harundine per stadia duodecim milia longitudo et latitudo et altitudo ejus æqualia sunt
16. Et civitas in quadro posita est, et longitudo eius tanta est quanta et latitudo. Et mensus est civitatem arundine per stadia duodecim milia; longitudo et latitudo et altitudo eius aequales sunt.
17. et mensus est murus ejus centum quadraginta quattuor cubitorum mensura hominis quæ est angeli
17. Et mensus est murum eius centum quadraginta quattuor cubitorum, mensura hominis, quae est angeli.
18. et erat structura muri ejus ex lapide jaspide ipsa vero civitas auro mundo simile vitro mundo
18. Et erat structura muri eius ex iaspide, ipsa vero civitas aurum mundum simile vitro mundo.
19. fundamenta muri civitatis omni lapide pretioso ornata fundamentum primum jaspis secundus sapphyrus tertius carcedonius quartus zmaragdus
19. Fundamenta muri civitatis omni lapide pretioso ornata: fundamentum primum iaspis, secundus sapphirus, tertius chalcedonius, quartus smaragdus,
20. quintus sardonix sextus sardinus septimus chrysolitus octavus berillus nonus topazius decimus chrysoprassus undecimus hyacinthus duodecimus amethistus
20. quintus sardonyx, sextus sardinus, septimus chrysolithus, octavus beryllus, nonus topazius, decimus chrysoprasus, undecimus hyacinthus, duodecimus amethystus.
21. et duodecim portæ duodecim margaritæ sunt per singulas et singulæ portæ erant ex singulis margaritis et platea civitatis aurum mundum tamquam vitrum perlucidum
21. Et duodecim portae duodecim margaritae sunt, et singulae portae erant ex singulis margaritis. Et platea civitatis aurum mundum tamquam vitrum perlucidum.
22. et templum non vidi in ea Dominus enim Deus omnipotens templum illius est et agnus
22. Et templum non vidi in ea: Dominus enim, Deus omnipotens, templum illius est, et Agnus.
23. et civitas non eget sole neque luna ut luceant in ea nam claritas Dei inluminavit eam et lucerna ejus est agnus
23. Et civitas non eget sole neque luna, ut luceant ei, nam claritas Dei illuminavit eam, et lucerna eius est Agnus.
24. et ambulabunt gentes per lumen ejus et reges terræ adferent gloriam suam et honorem in illam
24. Et ambulabunt gentes per lumen eius, et reges terrae afferunt gloriam suam in illam;
25. et portæ ejus non cludentur per diem nox enim non erit illic
25. et portae eius non claudentur per diem, nox enim non erit illic;
26. et adferent gloriam et honorem gentium in illam
26. et afferent gloriam et divitias gentium in illam.
27. nec intrabit in ea aliquid coinquinatum et faciens abominationem et mendacium nisi qui scripti sunt in libro vitæ agni
27. Nec intrabit in ea aliquid coinquinatum et faciens abominationem et mendacium, nisi qui scripti sunt in libro vitae Agni.
