Gefunden 119 Ergebnisse für: singulos

  • Erat quoque idolum apud Babylonios nomine Bel et impendebantur in eo per dies singulos similæ artabæ duodecim, et oves quadraginta, vinique amphoræ sex. (Prophetia Danielis 14, 2)

  • Rex quoque colebat eum, et ibat per singulos dies adorare eum porro Daniel adorabat Deum suum. Dixitque ei rex Quare non adoras Bel? (Prophetia Danielis 14, 3)

  • et dixi quid isti veniunt facere qui ait dicens hæc sunt cornua quæ ventilaverunt Judam per singulos viros et nemo eorum levavit caput suum et venerunt isti deterrere ea ut deiciant cornua gentium quæ levaverunt cornu super terram Juda ut dispergerent eam (Prophetia Zachariae 1, 21)

  • cum venissent ergo qui circa undecimam horam venerant acceperunt singulos denarios (Evangelium secundum Matthaeum 20, 9)

  • venientes autem et primi arbitrati sunt quod plus essent accepturi acceperunt autem et ipsi singulos denarios (Evangelium secundum Matthaeum 20, 10)

  • et apparuerunt illis dispertitæ linguæ tamquam ignis seditque supra singulos eorum (Actus Apostolorum 2, 3)

  • potestis enim omnes per singulos prophetare ut omnes discant et omnes exhortentur (Epistula I ad Corinthios 14, 31)

  • sed adhortamini vosmet ipsos per singulos dies donec hodie cognominatur ut non obduretur quis ex vobis fallacia peccati (Epistula ad Hebraeos 3, 13)

  • neque ut sæpe offerat semet ipsum quemadmodum pontifex intrat in sancta per singulos annos in sanguine alieno (Epistula ad Hebraeos 9, 25)

  • umbram enim habens lex bonorum futurorum non ipsam imaginem rerum per singulos annos hisdem ipsis hostiis quas offerunt indesinenter numquam potest accedentes perfectos facere (Epistula ad Hebraeos 10, 1)

  • sed in ipsis commemoratio peccatorum per singulos annos fit (Epistula ad Hebraeos 10, 3)


“Invoquemos sempre o auxílio de Nossa Senhora.” São Padre Pio de Pietrelcina