1. Erat autem Daniel conviva regis, et honoratus super omnes amicos eius.

2. Erat quoque idolum apud Babylonios nomine Bel et impendebantur in eo per dies singulos similæ artabæ duodecim, et oves quadraginta, vinique amphoræ sex.

3. Rex quoque colebat eum, et ibat per singulos dies adorare eum porro Daniel adorabat Deum suum. Dixitque ei rex Quare non adoras Bel?

4. Qui respondens, ait ei Quia non colo idola manufacta, sed viventem Deum, qui creavit caëlum, et terram, et habet potestatem omnis carnis.

5. Et dixit rex ad eum Non videtur tibi esse Bel vivens Deus? An non vides quanta comedat, et bibat quotidie?

6. Et ait Daniel arridens Ne erres rex. iste enim intrinsecus luteus est, et forinsecus æreus, neque comedit aliquando.

7. Et iratus rex vocavit sacerdotes eius, et ait eis Nisi dixeritis mihi, quis est qui comedat impensas has, moriemini.

8. Si autem ostenderitis, quoniam Bel comedat hæc, morietur Daniel, quia blasphemavit in Bel. Et dixit Daniel regi Fiat iuxta verbum tuum.

9. Erant autem sacerdotes Bel septuaginta, exceptis uxoribus, et parvulis, et filiis. Et venit rex cum Daniele in templum Bel.

10. Et dixerunt sacerdotes Bel Ecce nos egredimur foras et tu rex pone escas, et vinum misce, et claude ostium, et signa annulo tuo

11. et cum ingressus fueris mane, nisi inveneris omnia comesta a Bel, morte moriemur, vel Daniel qui mentitus est adversum nos.

12. Contemnebant autem, quia fecerant sub mensa absconditum introitum, et per illum ingrediebantur semper, et devorabant ea.

13. Factum est igitur postquam egressi sunt illi, rex posuit cibos ante Bel præcepit Daniel pueris suis, et attulerunt cinerem, et cribravit per totum templum coram rege et egressi clauserunt ostium et signantes annulo regis abierunt.

14. Sacerdotes autem ingressi sunt nocte iuxta consuetudinem suam, et uxores et filii eorum et comederunt omnia, et biberunt.

15. Surrexit autem rex primo diluculo, et Daniel cum eo.

16. Et ait rex Salvane sunt signacula, Daniel? Qui respondit Salva, rex.

17. Statimque cum aperuisset ostium, intuitus rex mensam, exclamavit voce magna Magnus es Bel, et non est apud te dolus quisquam.

18. Et risit Daniel et tenuit regem ne ingrederetur intro et dixit Ecce pavimentum, animadverte cuius vestigia sint hæc.

19. Et dixit rex Video vestigia virorum, et mulierum, et infantium. Et iratus est rex.

20. Tunc apprehendit sacerdotes, et uxores, et filios eorum et ostenderunt ei abscondita ostiola, per quæ ingrediebantur, et consumebant quæ erant super mensam.

21. Occidit ergo illos rex, et tradidit Bel in potestatem Danielis qui subvertit eum, et templum eius.

22. Et erat draco magnus in loco illo, et colebant eum Babylonii.

23. Et dixit rex Danieli Ecce nunc non potes dicere quia iste non sit Deus vivens adora ergo eum.

24. Dixitque Daniel Dominum Deum meum adoro quia ipse est Deus vivens iste autem non est Deus vivens.

25. Tu autem rex da mihi potestatem, et interficiam draconem absque gladio, et fuste. Et ait rex Do tibi.

26. Tulit ergo Daniel picem, et adipem, et pilos, et coxit pariter fecitque massas, et dedit in os draconis, et diruptus est draco. Et dixit Ecce quem colebatis.

27. Quod cum audissent Babylonii, indignati sunt vehementer et congregati adversum regem, dixerunt Iudæus factus est rex Bel destruxit, draconem interfecit, et sacerdotes occidit.

28. Et dixerunt cum venissent ad regem Trade nobis Danielem, alioquin interficiemus te, et domum tuam.

29. Vidit ergo rex quod irruerent in eum vehementer et necessitate compulsus tradidit eis Danielem.

30. Qui miserunt eum in lacum leonum, et erat ibi diebus sex.

31. Porro in lacu erant leones septem, et dabantur eis duo corpora quotidie, et duæ oves et tunc non data sunt eis, ut devorarent Danielem.

32. Erat autem Habacuc propheta in Iudæa, et ipse coxerat pulmentum, et intriverat panes in alveolo et ibat in campum ut ferret messoribus.

33. Dixitque Angelus Domini ad Habacuc Fer prandium, quod habes, in Babylonem Danieli, qui est in lacu leonum.

34. Et dixit Habacuc Domine, Babylonem non vidi, et lacum nescio.

35. Et apprehendit eum Angelus Domini in vertice eius, et portavit eum capillo capitis sui, posuitque eum in Babylone supra lacum in impetu spiritus sui.

36. Et clamavit Habacuc, dicens Daniel serve Dei, tolle prandium, quod misit tibi Deus.

37. Et ait Daniel Recordatus es mei Deus, et non dereliquisti diligentes te.

38. Surgensque Daniel comedit. Porro Angelus Domini restituit Habacuc confestim in loco suo.

39. Venit ergo rex die septimo ut lugeret Danielem et venit ad lacum, et introspexit, et ecce Daniel sedens in medio leonum.

40. Et exclamavit voce magna rex, dicens Magnus es Domine Deus Danielis. Et extraxit eum de lacu leonum.

41. Porro illos, qui perditionis eius causa fuerant, intromisit in lacum, et devorati sunt in momento coram eo.

42. Tunc rex ait Paveant omnes habitantes in universa terra Deum Danielis quia ipse est Salvator, faciens signa, et mirabilia in terra qui liberavit Danielem de lacu leonum.





“A prática das bem-aventuranças não requer atos de heroísmo, mas a aceitação simples e humilde das várias provações pelas quais a pessoa passa.” São Padre Pio de Pietrelcina