Gefunden 68 Ergebnisse für: præceptum

  • et constituit illud Jacob in præceptum et Israël in pactum sempiternum (Liber I Paralipomenon 16, 17)

  • ut per singulos dies offerretur in eo juxta præceptum Mosi in sabbatis et in kalendis et in festis diebus ter per annum id est in sollemnitate azymorum et in sollemnitate ebdomadarum et in sollemnitate tabernaculorum (Liber II Paralipomenon 8, 13)

  • spiritus itaque Dei induit Zacchariam filium Jojadæ sacerdotem et stetit in conspectu populi et dixit eis hæc dicit Dominus quare transgredimini præceptum Domini quod vobis non proderit et dereliquistis Dominum ut derelinqueret vos (Liber II Paralipomenon 24, 20)

  • constituit quoque Levitas in domo Domini cum cymbalis et psalteriis et citharis secundum dispositionem David et Gad videntis regis et Nathan prophetæ siquidem Domini præceptum fuit per manum prophetarum ejus (Liber II Paralipomenon 29, 25)

  • in Juda vero facta est manus Domini ut daret eis cor unum et facerent juxta præceptum regis et principum verbum Domini (Liber II Paralipomenon 30, 12)

  • et assaverunt phase super ignem juxta quod lege præceptum est pacificas vero hostias coxerunt in lebetis et caccabis et ollis et festinato distribuerunt universæ plebi (Liber II Paralipomenon 35, 13)

  • porro cantores filii Asaph stabant in ordine suo juxta præceptum David et Asaph et Heman et Idithun prophetarum regis janitores vero per portas singulas observabant ita ut ne puncto quidem discederent a ministerio quam ob rem et fratres eorum Levitæ paraverunt eis cibos (Liber II Paralipomenon 35, 15)

  • omnis igitur cultura Domini rite conpleta est in die illa ut facerent phase et offerrent holocausta super altare Domini juxta præceptum regis Josiæ (Liber II Paralipomenon 35, 16)

  • feceruntque sollemnitatem tabernaculorum sicut scriptum est et holocaustum diebus singulis per ordinem secundum præceptum opus diei in die suo (Liber Esdrae 3, 4)

  • et a me præceptum est et recensuerunt inveneruntque quoniam civitas illa a diebus antiquis adversum reges rebellat et seditiones et prœlia concitantur in ea (Liber Esdrae 4, 19)

  • sed et a me præceptum est quid oporteat fieri a presbyteris Judæorum illis ut ædificetur domus Dei scilicet ut de arca regis id est de tributis quæ dantur de regione trans Flumen studiose sumptus dentur viris illis ne inpediatur opus (Liber Esdrae 6, 8)

  • Ezras enim paravit cor suum ut investigaret legem Domini et faceret et doceret in Israël præceptum et judicium (Liber Esdrae 7, 10)


“Não sejamos mesquinhos com Deus que tanto nos enriquece.” São Padre Pio de Pietrelcina