Gefunden 53 Ergebnisse für: noluit

  • misit itaque ad Joab ut mitteret eum ad regem qui noluit venire ad eum cumque secundo misisset et ille noluisset venire (Liber II Samuelis 14, 29)

  • inruperunt ergo tres fortes castra Philisthinorum et hauserunt aquam de cisterna Bethleem quæ erat juxta portam et adtulerunt ad David at ille noluit bibere sed libavit illam Domino (Liber II Samuelis 23, 16)

  • dicens propitius mihi sit Dominus ne faciam hoc num sanguinem hominum istorum qui profecti sunt et animarum periculum bibam noluit ergo bibere hæc fecerunt tres robustissimi (Liber II Samuelis 23, 17)

  • tunc vir quidam de filiis prophetarum dixit ad socium suum in sermone Domini percute me at ille noluit percutere (Liber I Regum 20, 35)

  • factum est autem cum audisset Hiezabel lapidatum Naboth et mortuum locuta est ad Ahab surge posside vineam Naboth Hiezrahelitæ qui noluit tibi adquiescere et dare eam accepta pecunia non enim vivit Naboth sed mortuus est (Liber I Regum 21, 15)

  • tunc ait Ohozias filius Ahab ad Josaphat vadant servi mei cum servis tuis in navibus et noluit Josaphat (Liber I Regum 22, 50)

  • noluit autem Dominus disperdere Judam propter David servum suum sicut promiserat ei ut daret illi lucernam et filiis ejus cunctis diebus (Liber II Regum 8, 19)

  • et misertus est Dominus eorum et reversus est ad eos propter pactum suum quod habebat cum Abraham Isaac et Jacob et noluit disperdere eos neque proicere penitus usque in præsens tempus (Liber II Regum 13, 23)

  • et propter sanguinem innoxium quem effudit et implevit Hierusalem cruore innocentium et ob hanc rem noluit Dominus propitiari (Liber II Regum 24, 4)

  • et dixit Saul ad armigerum suum evagina gladium tuum et interfice me ne forte veniant incircumcisi isti et inludant mihi noluit autem armiger ejus hoc facere timore perterritus arripuit igitur Saul ensem et inruit in eum (Liber I Paralipomenon 10, 4)

  • tres ergo isti per media castra Philisthinorum perrexerunt et hauserunt aquam de cisterna Bethleem quæ erat in porta et adtulerunt ad David ut biberet qui noluit sed magis libavit illam Domino (Liber I Paralipomenon 11, 18)

  • dicens absit ut in conspectu Dei mei hoc faciam et sanguinem virorum istorum bibam quia in periculo animarum suarum adtulerunt mihi aquam et ob hanc causam noluit bibere hæc fecerunt tres robustissimi (Liber I Paralipomenon 11, 19)


“Reflita no que escreve, pois o Senhor vai lhe pedir contas disso.” São Padre Pio de Pietrelcina