Gefunden 35 Ergebnisse für: habitare

  • cumque ibi habitare cœpissent non timebant Dominum et inmisit eis Dominus leones qui interficiebant eos (Liber II Regum 17, 25)

  • nuntiatumque est regi Assyriorum et dictum gentes quas transtulisti et habitare fecisti in civitatibus Samariæ ignorant legitima Dei terræ et inmisit in eos Dominus leones et ecce interficiunt eos eo quod ignorent ritum Dei terræ (Liber II Regum 17, 26)

  • civitates quas dederat Hiram Salomoni ædificavit et habitare ibi fecit filios Israël (Liber II Paralipomenon 8, 2)

  • et ceteri de gentibus quas transtulit Asennaphar magnus et gloriosus et habitare eas fecit in civitatibus Samariæ et in reliquis regionibus trans Flumen in pace (Liber Esdrae 4, 10)

  • Deus autem qui habitare fecit nomen suum ibi dissipet omnia regna et populum qui extenderit manum suam ut repugnet et dissipet domum Dei illam quæ est in Hierusalem ego Darius statui decretum quod studiose impleri volo (Liber Esdrae 6, 12)

  • egressis etiam mare Rubrum deserta Sina montis occurrerunt in quibus numquam homo habitare potuit vel filius hominis requievit (Liber Iudith 5, 14)

  • et factum est quarto die Holofernis fecit cenam servis suis et dixit ad Bagao eunuchum vade et suade Hebræam illam ut sponte consentiat habitare mecum (Liber Iudith 12, 10)

  • ut quid suspicamini montes coagulatos mons in quo beneplacitum est Deo habitare in eo etenim Dominus habitabit in finem (Liber Psalmorum 67, 17)

  • et habitare fecit in tabernaculis eorum tribus Israël (Liber Psalmorum 77, 55)

  • quia melior est dies una in atriis tuis super milia elegi abiectus esse in domo Dei mei magis quam habitare in tabernaculis peccatorum (Liber Psalmorum 83, 11)

  • qui habitare facit sterilem in domo matrem filiorum lætantem (Liber Psalmorum 112, 9)

  • canticum graduum David ecce quam bonum et quam jucundum habitare fratres in unum (Liber Psalmorum 132, 1)


“Subamos sem nos cansarmos, sob a celeste vista do Salvador. Distanciemo-nos das afeições terrenas. Despojemo-nos do homem velho e vistamo-nos do homem novo. Aspiremos à felicidade que nos está reservada.” São Padre Pio de Pietrelcina