Gefunden 69 Ergebnisse für: dederunt

  • secundum vires suas dederunt in inpensas operis auri solidos sexaginta milia et mille argenti minas quinque milia et vestes sacerdotales centum (Liber Esdrae 2, 69)

  • dederunt autem pecunias latomis et cementariis cibum quoque et potum et oleum Sidoniis Tyriisque ut deferrent ligna cedrina de Libano ad mare Joppes juxta quod præceperat Cyrus rex Persarum eis (Liber Esdrae 3, 7)

  • dederunt autem edicta regis satrapis qui erant de conspectu regis et ducibus trans Flumen et elevaverunt populum et domum Dei (Liber Esdrae 8, 36)

  • et dederunt manus suas ut eicerent uxores suas et pro delicto suo arietem de ovibus offerrent (Liber Esdrae 10, 19)

  • nonnulli autem de principibus familiarum dederunt in opus Athersatha dedit in thesaurum auri dragmas mille fialas quinquaginta tunicas sacerdotales quingentas triginta (Liber Nehemiae 7, 70)

  • et de principibus familiarum dederunt in thesaurum operis auri dragmas viginti milia et argenti minas duo milia ducentas (Liber Nehemiae 7, 71)

  • et noluerunt audire et non sunt recordati mirabilium tuorum quæ feceras eis et induraverunt cervices suas et dederunt caput ut converterentur ad servitutem suam quasi per contentionem tu autem Deus propitius clemens et misericors longanimis et multæ miserationis non dereliquisti eos (Liber Nehemiae 9, 17)

  • et contestatus es eos ut reverterentur ad legem tuam ipsi vero superbe egerunt et non audierunt mandata tua et in judiciis tuis peccaverunt quæ faciet homo et vivet in eis et dederunt umerum recedentem et cervicem suam induraverunt nec audierunt (Liber Nehemiae 9, 29)

  • porro autem universa quæ Holofernis peculiaria fuisse probata sunt dederunt Judith in auro et argento et vestibus et gemmis et omni supellectile et tradita sunt illi omnia a populo (Liber Iudith 15, 14)

  • venerunt autem ad eum omnes fratres sui et universæ sorores suæ et cuncti qui noverant eum prius et comederunt cum eo panem in domo ejus et moverunt super eum caput et consolati sunt eum super omni malo quod intulerat Dominus super eum et dederunt ei unusquisque ovem unam et inaurem auream unam (Liber Iob 42, 11)

  • et dederunt in escam meam fel et in siti mea potaverunt me aceto (Liber Psalmorum 68, 22)

  • multitudo sonitus aquarum vocem dederunt nubes etenim sagittæ tuæ transeunt (Liber Psalmorum 76, 18)


“Recorramos a Jesus e não às pessoas, pois só ele nunca nos faltará.” São Padre Pio de Pietrelcina