Gefunden 688 Ergebnisse für: coram

  • sed adversum Dominatorem caëli elevatus es et vasa domus eius allata sunt coram te et tu, et optimates tui, et uxores tuæ, et concubinæ tuæ vinum bibistis in eis deos quoque argenteos, et aureos, et æreos, ferreos, ligneosque et lapideos, qui non vident, neque audiunt, neque sentiunt, laudasti porro Deum, qui habet flatum tuum in manu sua, et omnes vias tuas, non glorificasti. (Prophetia Danielis 5, 23)

  • Quod cum Daniel comperisset, id est, constitutam legem, ingressus est domum suam et fenestris apertis in cœnaculo suo contra Ierusalem tribus temporibus in die flectebat genua sua, et adorabat, confitebaturque coram Deo suo sicut et ante facere consueverat. (Prophetia Danielis 6, 10)

  • Tunc respondentes dixerunt coram rege Daniel de filiis captivitatis Iuda, non curavit de lege tua, et de edicto, quod constituisti sed tribus temporibus per diem orat obsecratione sua. (Prophetia Danielis 6, 13)

  • Et abiit rex in domum suam, et dormivit incœnatus, cibique non sunt allati coram eo, insuper et somnus recessit ab eo. (Prophetia Danielis 6, 18)

  • Deus meus misit angelum suum, et conclusit ora leonum, et non nocuerunt mihi quia coram eo iustitia inventa est in me sed et coram te, rex, delictum non feci. (Prophetia Danielis 6, 22)

  • Et dixerunt coram populo Mittite ad Susannam filiam Helciæ uxorem Ioakim. Et statim miserunt. (Prophetia Danielis 13, 29)

  • Factum est igitur postquam egressi sunt illi, rex posuit cibos ante Bel præcepit Daniel pueris suis, et attulerunt cinerem, et cribravit per totum templum coram rege et egressi clauserunt ostium et signantes annulo regis abierunt. (Prophetia Danielis 14, 13)

  • Porro illos, qui perditionis eius causa fuerant, intromisit in lacum, et devorati sunt in momento coram eo. (Prophetia Danielis 14, 41)

  • et ne forte dicant in cordibus suis omnem malitiam eorum me recordatum nunc circumdederunt eos adinventiones suæ coram facie mea factæ sunt (Prophetia Osee 7, 2)

  • numquid non coram oculis vestris alimenta perierunt de domo Dei nostri lætitia et exultatio (Prophetia Ioel 1, 16)

  • ante faciem ejus ignis vorans et post eum exurens flamma quasi hortus voluptatis terra coram eo et post eum solitudo deserti neque est qui effugiat eum (Prophetia Ioel 2, 3)

  • et si abierint in captivitatem coram inimicis suis ibi mandabo gladio et occidet eos et ponam oculos meos super eos in malum et non in bonum (Prophetia Amos 9, 4)


“Ouço interiormente uma voz que constantemente me diz: Santifique-se e santifique!” São Padre Pio de Pietrelcina