Gefunden 112 Ergebnisse für: consecratio templi

  • hoc autem dabit omnis qui transit ad nomen dimidium sicli juxta mensuram templi siclus viginti obolos habet media pars sicli offeretur Domino (Liber Exodus 30, 13)

  • de ostio quoque tabernaculi non exibitis septem diebus usque ad diem quo conplebitur tempus consecrationis vestræ septem enim diebus finitur consecratio (Liber Leviticus 8, 33)

  • et omnis consecratio quæ offertur ab homine non redimetur sed morte morietur (Liber Leviticus 27, 29)

  • nec super patris quidem et matris et fratris sororisque funere contaminabitur quia consecratio Dei sui super caput ejus est (Liber Numeri 6, 7)

  • surrexit autem Anna postquam comederat in Silo et biberat et Heli sacerdote sedente super sellam ante postes templi Domini (Liber I Samuelis 1, 9)

  • præcepitque rex ut tollerent lapides grandes lapides pretiosos in fundamentum templi et quadrarent eos (Liber I Regum 5, 17)

  • et porticus erat ante templum viginti cubitorum longitudinis juxta mensuram latitudinis templi et habebat decem cubitos latitudinis ante faciem templi (Liber I Regum 6, 3)

  • et ædificavit super parietem templi tabulata per gyrum in parietibus domus per circuitum templi et oraculi et fecit latera in circuitu (Liber I Regum 6, 5)

  • tabulatum quod subter erat quinque cubitos habebat latitudinis et medium tabulatum sex cubitorum latitudinis et tertium tabulatum septem habens cubitos latitudinis trabes autem posuit in domo per circuitum forinsecus ut non hererent muris templi (Liber I Regum 6, 6)

  • ædificavitque viginti cubitorum ad posteriorem partem templi tabulata cedrina a pavimento usque ad superiora et fecit interiorem domum oraculi in sanctum sanctorum (Liber I Regum 6, 16)

  • posuitque cherubin in medio templi interioris extendebant autem alas suas cherubin et tangebat ala una parietem et ala cherub secundi tangebat parietem alterum alæ autem alteræ in media parte templi se invicem contingebant (Liber I Regum 6, 27)

  • et omnes parietes templi per circuitum scalpsit variis celaturis et torno et fecit in eis cherubin et palmas et picturas varias quasi prominentes de pariete et egredientes (Liber I Regum 6, 29)


“O amor sem temor torna-se presunção.” São Padre Pio de Pietrelcina